Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 4 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum
1 spiritibus erroris
Nova Vulgata 4,2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, 
Nova Vulgata 4,3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem. 
Nova Vulgata 4,4Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, 
Nova Vulgata 4,5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
Nova Vulgata 4,6Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; 
Nova Vulgata profanas autem et aniles fabulas devita.
      Exerce teipsum ad pietatem;
7 ineptas autem
Nova Vulgata 4,8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. 
Nova Vulgata 4,9Fidelis sermo et omni acceptione dignus: 
Nova Vulgata in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. 
10 laboramus et maledicimur quia speravimus 
Nova Vulgata 4,11Praecipe haec et doce.
Nova Vulgata
4,12Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
Nova Vulgata 4,13Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae. 
Nova Vulgata Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. 
14 noli neglegere gratiam
Nova Vulgata 4,15Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 
Nova Vulgata 4,16Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.