Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iosue - 18
Iosue
Nova Vulgata Torna al libro
AT greco
Nova Vulgata
18,4Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et surgant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me, quod descripserint.
Nova Vulgata
18,7quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini».
Nova Vulgata
18,8Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: «Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem».
18,8Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: «Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem».
Nova Vulgata
18,9Itaque perrexerunt et lustrantes terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes in volumine; reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
Nova Vulgata
18,11Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph.
18,11Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph.
Nova Vulgata
18,12Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven;
Nova Vulgata
18,13atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem — ipsa est Bethel — descendit in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris,
Nova Vulgata
18,14et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem.
Nova Vulgata
In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa
Nova Vulgata
18,16descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel
Nova Vulgata
18,17transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii Ruben
Nova Vulgata
18,19Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga.
Nova Vulgata
18,28et Sela, Eleph et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
AT greco
GsB18,28καὶ Ιεβους αὕτη ἐστὶν Ιερουσαλημ καὶ πόλεις καὶ Γαβαωθιαριμ πόλεις τρεῖς καὶ δέκα καὶ αἱ κῶμαι αὐτῶν αὕτη ἡ κληρονομία υἱῶν Βενιαμιν κατὰ δήμους αὐτῶν
GsA18,28καὶ Σηλαλεφ καὶ Ιεβους αὕτη ἐστὶν Ιερουσαλημ καὶ Γαβααθ καὶ πόλις Ιαριμ πόλεις δέκα τρεῖς καὶ αἱ κῶμαι αὐτῶν αὕτη ἡ κληρονομία υἱῶν Βενιαμιν κατὰ δήμους αὐτῶν