Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 140

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 140
140,1Magistro chori. Psalmus. David.
AT greco Sal140,1gr. psalm 140 (heb. 141) ψαλμὸς τῷ Δαυιδ κύριε ἐκέκραξα πρὸς σέ εἰσάκουσόν μου πρόσχες τῇ φωνῇ τῆς δεήσεώς μου ἐν τῷ κεκραγέναι με πρὸς σέ
Nova Vulgata
140,2Eripe me, Domine, ab homine malo,
a viro violentiae serva me.
AT greco Sal140,2κατευθυνθήτω ἡ προσευχή μου ὡς θυμίαμα ἐνώπιόν σου ἔπαρσις τῶν χειρῶν μου θυσία ἑσπερινή
Nova Vulgata
140,3Qui cogitaverunt mala in corde,

tota die constituebant proelia.
AT greco Sal140,3θοῦ κύριε φυλακὴν τῷ στόματί μου καὶ θύραν περιοχῆς περὶ τὰ χείλη μου
Nova Vulgata
140,4Acuerunt linguas suas sicut serpentis,
venenum aspidum sub labiis eorum.
 
AT greco Sal140,4μὴ ἐκκλίνῃς τὴν καρδίαν μου εἰς λόγους πονηρίας τοῦ προφασίζεσθαι προφάσεις ἐν ἁμαρτίαις σὺν ἀνθρώποις ἐργαζομένοις ἀνομίαν καὶ οὐ μὴ συνδυάσω μετὰ τῶν ἐκλεκτῶν αὐτῶν
Nova Vulgata
140,5Custodi me, Domine, de manu peccatoris

et a viro violentiae serva me,

qui cogitaverunt supplantare gressus meos.
AT greco Sal140,5παιδεύσει με δίκαιος ἐν ἐλέει καὶ ἐλέγξει με ἔλαιον δὲ ἁμαρτωλοῦ μὴ λιπανάτω τὴν κεφαλήν μου ὅτι ἔτι καὶ ἡ προσευχή μου ἐν ταῖς εὐδοκίαις αὐτῶν
Nova Vulgata
140,6Absconderunt superbi laqueum mihi

et funes extenderunt in rete,

iuxta iter offendicula posuerunt mihi.
 
AT greco Sal140,6κατεπόθησαν ἐχόμενα πέτρας οἱ κριταὶ αὐτῶν ἀκούσονται τὰ ῥήματά μου ὅτι ἡδύνθησαν
Nova Vulgata
140,7Dixi Domino: «Deus meus es tu;

auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae».
AT greco Sal140,7ὡσεὶ πάχος γῆς διερράγη ἐπὶ τῆς γῆς διεσκορπίσθη τὰ ὀστᾶ ἡμῶν παρὰ τὸν ᾅδην
Nova Vulgata
140,8Domine, Domine, virtus salutis meae,

obumbrasti caput meum in die belli.
AT greco Sal140,8ὅτι πρὸς σέ κύριε κύριε οἱ ὀφθαλμοί μου ἐπὶ σὲ ἤλπισα μὴ ἀντανέλῃς τὴν ψυχήν μου
Nova Vulgata
140,9Ne concedas, Domine, desideria impii;

consilia eius ne perficias.

Exaltant 10 caput, qui circumdant me;

malitia labiorum ipsorum operiat eos.
AT greco Sal140,9φύλαξόν με ἀπὸ παγίδος ἧς συνεστήσαντό μοι καὶ ἀπὸ σκανδάλων τῶν ἐργαζομένων τὴν ἀνομίαν
Nova Vulgata
140,11Cadant super eos carbones ignis,

in foveas deicias eos, et non exsurgant.
Nova Vulgata
140,12Vir linguosus non firmabitur in terra,

virum violentiae mala capient in interitu.
 
Nova Vulgata
140,13Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis

et vindictam pauperum.
Nova Vulgata
140,14Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo,

et habitabunt recti in conspectu tuo.