Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 22

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 22 22,1Haec dicit Dominus: «Descende in domum regis Iudae et loqueris ibi verbum hoc
AT greco Ger22,1τάδε λέγει κύριος πορεύου καὶ κατάβηθι εἰς τὸν οἶκον τοῦ βασιλέως Ιουδα καὶ λαλήσεις ἐκεῖ τὸν λόγον τοῦτον
Nova Vulgata 22,2et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
AT greco Ger22,2καὶ ἐρεῖς ἄκουε λόγον κυρίου βασιλεῦ Ιουδα ὁ καθήμενος ἐπὶ θρόνου Δαυιδ σὺ καὶ ὁ οἶκός σου καὶ ὁ λαός σου καὶ οἱ εἰσπορευόμενοι ταῖς πύλαις ταύταις
Nova Vulgata 22,3Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
AT greco Ger22,3τάδε λέγει κύριος ποιεῖτε κρίσιν καὶ δικαιοσύνην καὶ ἐξαιρεῖσθε διηρπασμένον ἐκ χειρὸς ἀδικοῦντος αὐτὸν καὶ προσήλυτον καὶ ὀρφανὸν καὶ χήραν μὴ καταδυναστεύετε καὶ μὴ ἀσεβεῖτε καὶ αἷμα ἀθῷον μὴ ἐκχέητε ἐν τῷ τόπῳ τούτῳ
Nova Vulgata 22,4Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum.
AT greco Ger22,4διότι ἐὰν ποιοῦντες ποιήσητε τὸν λόγον τοῦτον καὶ εἰσελεύσονται ἐν ταῖς πύλαις τοῦ οἴκου τούτου βασιλεῖς καθήμενοι ἐπὶ θρόνου Δαυιδ καὶ ἐπιβεβηκότες ἐφ’ ἁρμάτων καὶ ἵππων αὐτοὶ καὶ οἱ παῖδες αὐτῶν καὶ ὁ λαὸς αὐτῶν
Nova Vulgata 22,5Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.
AT greco Ger22,5ἐὰν δὲ μὴ ποιήσητε τοὺς λόγους τούτους κατ’ ἐμαυτοῦ ὤμοσα λέγει κύριος ὅτι εἰς ἐρήμωσιν ἔσται ὁ οἶκος οὗτος
Nova Vulgata
22,6Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae:
Galaad tu mihi,
caput Libani,
verumtamen ponam te solitudinem,
urbes inhabitabiles,
AT greco Ger22,6ὅτι τάδε λέγει κύριος κατὰ τοῦ οἴκου βασιλέως Ιουδα Γαλααδ σύ μοι ἀρχὴ τοῦ Λιβάνου ἐὰν μὴ θῶ σε εἰς ἔρημον πόλεις μὴ κατοικηθησομένας
Nova Vulgata
22,7et sanctificabo super te
interficientem virum et arma eius,
et succident electas cedros tuas
et praecipitabunt in ignem.
AT greco Ger22,7καὶ ἐπάξω ἐπὶ σὲ ἄνδρα ὀλεθρεύοντα καὶ τὸν πέλεκυν αὐτοῦ καὶ ἐκκόψουσιν τὰς ἐκλεκτὰς κέδρους σου καὶ ἐμβαλοῦσιν εἰς τὸ πῦρ
Nova Vulgata
22,8Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”.
AT greco Ger22,8καὶ διελεύσονται ἔθνη διὰ τῆς πόλεως ταύτης καὶ ἐροῦσιν ἕκαστος πρὸς τὸν πλησίον αὐτοῦ διὰ τί ἐποίησεν κύριος οὕτως τῇ πόλει τῇ μεγάλῃ ταύτῃ
Nova Vulgata 22,9Et respondebunt: “Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis”».
AT greco Ger22,9καὶ ἐροῦσιν ἀνθ’ ὧν ἐγκατέλιπον τὴν διαθήκην κυρίου θεοῦ αὐτῶν καὶ προσεκύνησαν θεοῖς ἀλλοτρίοις καὶ ἐδούλευσαν αὐτοῖς
Nova Vulgata
22,10Nolite flere mortuum
neque lugeatis super eum fletu;
plangite eum, qui egreditur,
quia non revertetur ultra
nec videbit terram nativitatis suae.
AT greco Ger22,10μὴ κλαίετε τὸν τεθνηκότα μηδὲ θρηνεῖτε αὐτόν κλαύσατε κλαυθμῷ τὸν ἐκπορευόμενον ὅτι οὐκ ἐπιστρέψει ἔτι καὶ οὐ μὴ ἴδῃ τὴν γῆν πατρίδος αὐτοῦ
Nova Vulgata
22,11Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: «Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius,
AT greco Ger22,11διότι τάδε λέγει κύριος ἐπὶ Σελλημ υἱὸν Ιωσια τὸν βασιλεύοντα ἀντὶ Ιωσια τοῦ πατρὸς αὐτοῦ ὃς ἐξῆλθεν ἐκ τοῦ τόπου τούτου οὐκ ἀναστρέψει ἐκεῖ οὐκέτι
Nova Vulgata 22,12sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit amplius».
AT greco Ger22,12ἀλλ’ ἢ ἐν τῷ τόπῳ οὗ μετῴκισα αὐτόν ἐκεῖ ἀποθανεῖται καὶ τὴν γῆν ταύτην οὐκ ὄψεται ἔτι
Nova Vulgata
22,13Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia
et cenacula sua non in iudicio,
proximum suum servire facit gratis
et mercedem eius non reddet ei;
AT greco Ger22,13ὦ ὁ οἰκοδομῶν οἰκίαν αὐτοῦ οὐ μετὰ δικαιοσύνης καὶ τὰ ὑπερῷα αὐτοῦ οὐκ ἐν κρίματι παρὰ τῷ πλησίον αὐτοῦ ἐργᾶται δωρεὰν καὶ τὸν μισθὸν αὐτοῦ οὐ μὴ ἀποδώσει αὐτῷ
Nova Vulgata
22,14qui dicit: «Aedificabo mihi domum latam
et cenacula spatiosa»;
qui aperit sibi fenestras
et facit laquearia cedrina
pingitque sinopide!
AT greco Ger22,14ᾠκοδόμησας σεαυτῷ οἶκον σύμμετρον ὑπερῷα ῥιπιστὰ διεσταλμένα θυρίσιν καὶ ἐξυλωμένα ἐν κέδρῳ καὶ κεχρισμένα ἐν μίλτῳ
Nova Vulgata
22,15Numquid regnabis,
quoniam gloriaris in cedris?
Pater tuus numquid non comedit et bibit?
Sed fecit iudicium et iustitiam,
tunc bene erat ei.
AT greco Ger22,15μὴ βασιλεύσεις ὅτι σὺ παροξύνῃ ἐν Αχαζ τῷ πατρί σου οὐ φάγονται καὶ οὐ πίονται βέλτιον ἦν σε ποιεῖν κρίμα καὶ δικαιοσύνην καλήν
Nova Vulgata
22,16Iudicavit causam pauperis et egeni,
tunc bene.
«Numquid non hoc est nosse me?»,
dicit Dominus.
AT greco Ger22,16οὐκ ἔγνωσαν οὐκ ἔκριναν κρίσιν ταπεινῷ οὐδὲ κρίσιν πένητος οὐ τοῦτό ἐστιν τὸ μὴ γνῶναί σε ἐμέ λέγει κύριος
Nova Vulgata
22,17Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam
et ad sanguinem innocentem fundendum
et ad calumniam et ad oppressionem faciendam.
AT greco Ger22,17ἰδοὺ οὔκ εἰσιν οἱ ὀφθαλμοί σου οὐδὲ ἡ καρδία σου καλή ἀλλ’ εἰς τὴν πλεονεξίαν σου καὶ εἰς τὸ αἷμα τὸ ἀθῷον τοῦ ἐκχέειν αὐτὸ καὶ εἰς ἀδίκημα καὶ εἰς φόνον τοῦ ποιεῖν
Nova Vulgata
22,18Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae:
«Non plangent eum:
“Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”.
Non concrepabunt ei:
“Vae, domine!” et “Vae, inclite!”.
AT greco Ger22,18διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος ἐπὶ Ιωακιμ υἱὸν Ιωσια βασιλέα Ιουδα οὐαὶ ἐπὶ τὸν ἄνδρα τοῦτον οὐ μὴ κόψωνται αὐτόν ὦ ἀδελφέ οὐδὲ μὴ κλαύσονται αὐτόν οἴμμοι κύριε
Nova Vulgata
22,19Sepultura asini sepelietur,
tractus et proiectus longe
extra portas Ierusalem».
AT greco Ger22,19ταφὴν ὄνου ταφήσεται συμψησθεὶς ῥιφήσεται ἐπέκεινα τῆς πύλης Ιερουσαλημ
Nova Vulgata
22,20Ascende Libanum et clama
et in Basan da vocem tuam
et clama de Abarim,
quia contriti sunt omnes amatores tui.
AT greco Ger22,20ἀνάβηθι εἰς τὸν Λίβανον καὶ κέκραξον καὶ εἰς τὴν Βασαν δὸς τὴν φωνήν σου καὶ βόησον εἰς τὸ πέραν τῆς θαλάσσης ὅτι συνετρίβησαν πάντες οἱ ἐρασταί σου
Nova Vulgata
22,21Locutus sum ad te in securitate tua,
et dixisti: «Non audiam!».
Haec est via tua ab adulescentia tua,
quia non audisti vocem meam.
AT greco Ger22,21ἐλάλησα πρὸς σὲ ἐν τῇ παραπτώσει σου καὶ εἶπας οὐκ ἀκούσομαι αὕτη ἡ ὁδός σου ἐκ νεότητός σου οὐκ ἤκουσας τῆς φωνῆς μου
Nova Vulgata
22,22Omnes pastores tuos pascet ventus,
et amatores tui in captivitatem ibunt,
quia tunc confunderis et erubesces
ab omni malitia tua.
AT greco Ger22,22πάντας τοὺς ποιμένας σου ποιμανεῖ ἄνεμος καὶ οἱ ἐρασταί σου ἐν αἰχμαλωσίᾳ ἐξελεύσονται ὅτι τότε αἰσχυνθήσῃ καὶ ἀτιμωθήσῃ ἀπὸ πάντων τῶν φιλούντων σε
Nova Vulgata
Quae sedes in Libano
et nidificas in cedris,
quomodo congemisces,
cum venerint tibi dolores
quasi dolores parturientis!
23 Congemisces – Lege cum Syr, Gr et Vg ne’ĕnaḥat; TM «misericordia digna eris»
AT greco Ger22,23κατοικοῦσα ἐν τῷ Λιβάνῳ ἐννοσσεύουσα ἐν ταῖς κέδροις καταστενάξεις ἐν τῷ ἐλθεῖν σοι ὠδῖνας ὡς τικτούσης
Nova Vulgata
22,24«Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum
AT greco Ger22,24ζῶ ἐγώ λέγει κύριος ἐὰν γενόμενος γένηται Ιεχονιας υἱὸς Ιωακιμ βασιλεὺς Ιουδα ἀποσφράγισμα ἐπὶ τῆς χειρὸς τῆς δεξιᾶς μου ἐκεῖθεν ἐκσπάσω σε
Nova Vulgata 22,25et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum;
AT greco Ger22,25καὶ παραδώσω σε εἰς χεῖρας τῶν ζητούντων τὴν ψυχήν σου ὧν σὺ εὐλαβῇ ἀπὸ προσώπου αὐτῶν εἰς χεῖρας τῶν Χαλδαίων
Nova Vulgata 22,26et mittam te et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini;
AT greco Ger22,26καὶ ἀπορρίψω σὲ καὶ τὴν μητέρα σου τὴν τεκοῦσάν σε εἰς γῆν οὗ οὐκ ἐτέχθης ἐκεῖ καὶ ἐκεῖ ἀποθανεῖσθε
Nova Vulgata et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur».
27 Illuc – Lege cum Syr et Vg šammāh; TM «ibi, illuc»
AT greco Ger22,27εἰς δὲ τὴν γῆν ἣν αὐτοὶ εὔχονται ταῖς ψυχαῖς αὐτῶν οὐ μὴ ἀποστρέψωσιν
Nova Vulgata
22,28Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt?
AT greco Ger22,28ἠτιμώθη Ιεχονιας ὡς σκεῦος οὗ οὐκ ἔστιν χρεία αὐτοῦ ὅτι ἐξερρίφη καὶ ἐξεβλήθη εἰς γῆν ἣν οὐκ ᾔδει
Nova Vulgata 22,29Terra, terra, terra, audi sermonem Domini! 30 Haec dicit Dominus: «Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda».
AT greco Ger22,29γῆ γῆ ἄκουε λόγον κυρίου