Nova Vulgata8Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus pontificem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
1Capitulum autem | sedis magnitudinis
Nova Vulgatasanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
2Dominus et non homo
Nova Vulgata Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
3necesse est | aliquid quod offerat
Nova VulgataSi ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera;
4cum essent qui offerrent
Nova Vulgataqui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.
5qui exemplari et umbrae | cum consummaret | vide inquit omnia facito
Nova VulgataNunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
6melius sortitus est | sanctum est
Nova VulgataNam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
7non utique secundi
Nova Vulgata8,8vituperans enim eos dicit: “Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
Nova Vulgata8,9non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Nova VulgataQuia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
10quia hoc testamentum quod disponam domui Israel
Nova VulgataEt non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
11unusquisque proximum suum
Nova Vulgata8,12quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ”.
Nova Vulgata 8,13Dicendo “ novum ” veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.