Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 9

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 9
9,1Populus, qui ambulabat in tenebris,

vidit lucem magnam;

habitantibus in regione umbrae mortis

lux orta est eis.

AT greco Is9,1ὁ λαὸς ὁ πορευόμενος ἐν σκότει ἴδετε φῶς μέγα οἱ κατοικοῦντες ἐν χώρᾳ καὶ σκιᾷ θανάτου φῶς λάμψει ἐφ’ ὑμᾶς
Nova Vulgata
9,2Multiplicasti exsultationem

et magnificasti laetitiam;

laetantur coram te

sicut laetantes in messe,

sicut exsultant, quando dividunt spolia.

AT greco Is9,2τὸ πλεῖστον τοῦ λαοῦ ὃ κατήγαγες ἐν εὐφροσύνῃ σου καὶ εὐφρανθήσονται ἐνώπιόν σου ὡς οἱ εὐφραινόμενοι ἐν ἀμήτῳ καὶ ὃν τρόπον οἱ διαιρούμενοι σκῦλα
Nova Vulgata
9,3Iugum enim oneris eius

et virgam umeri eius

et sceptrum exactoris eius

fregisti, sicut in die Madian.

AT greco Is9,3διότι ἀφῄρηται ὁ ζυγὸς ὁ ἐπ’ αὐτῶν κείμενος καὶ ἡ ῥάβδος ἡ ἐπὶ τοῦ τραχήλου αὐτῶν τὴν γὰρ ῥάβδον τῶν ἀπαιτούντων διεσκέδασεν κύριος ὡς τῇ ἡμέρᾳ τῇ ἐπὶ Μαδιαμ
Nova Vulgata
9,4Quia omnis caliga incedentis cum tumultu

et vestimentum mixtum sanguine

erit in combustionem, cibus ignis.

AT greco Is9,4ὅτι πᾶσαν στολὴν ἐπισυνηγμένην δόλῳ καὶ ἱμάτιον μετὰ καταλλαγῆς ἀποτείσουσιν καὶ θελήσουσιν εἰ ἐγενήθησαν πυρίκαυστοι
Nova Vulgata
9,5Parvulus enim natus est nobis,

filius datus est nobis;

et factus est principatus super umerum eius;

et vocabitur nomen eius

admirabilis Consiliarius, Deus fortis,

Pater aeternitatis, Princeps pacis.

AT greco Is9,5ὅτι παιδίον ἐγεννήθη ἡμῖν υἱὸς καὶ ἐδόθη ἡμῖν οὗ ἡ ἀρχὴ ἐγενήθη ἐπὶ τοῦ ὤμου αὐτοῦ καὶ καλεῖται τὸ ὄνομα αὐτοῦ μεγάλης βουλῆς ἄγγελος ἐγὼ γὰρ ἄξω εἰρήνην ἐπὶ τοὺς ἄρχοντας εἰρήνην καὶ ὑγίειαν αὐτῷ
Nova Vulgata
9,6Magnum erit eius imperium,

et pacis non erit finis

super solium David et super regnum eius,

ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia

amodo et usque in sempiternum:

zelus Domini exercituum faciet hoc.

AT greco Is9,6μεγάλη ἡ ἀρχὴ αὐτοῦ καὶ τῆς εἰρήνης αὐτοῦ οὐκ ἔστιν ὅριον ἐπὶ τὸν θρόνον Δαυιδ καὶ τὴν βασιλείαν αὐτοῦ κατορθῶσαι αὐτὴν καὶ ἀντιλαβέσθαι αὐτῆς ἐν δικαιοσύνῃ καὶ ἐν κρίματι ἀπὸ τοῦ νῦν καὶ εἰς τὸν αἰῶνα χρόνον ὁ ζῆλος κυρίου σαβαωθ ποιήσει ταῦτα
Nova Vulgata
9,7Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
AT greco Is9,7θάνατον ἀπέστειλεν κύριος ἐπὶ Ιακωβ καὶ ἦλθεν ἐπὶ Ισραηλ
Nova Vulgata
9,8Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam

in superbia et magnitudine cordis dicentes:

AT greco Is9,8καὶ γνώσονται πᾶς ὁ λαὸς τοῦ Εφραιμ καὶ οἱ ἐγκαθήμενοι ἐν Σαμαρείᾳ ἐφ’ ὕβρει καὶ ὑψηλῇ καρδίᾳ λέγοντες
Nova Vulgata
9,9«Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus;

sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus».

AT greco Is9,9πλίνθοι πεπτώκασιν ἀλλὰ δεῦτε λαξεύσωμεν λίθους καὶ ἐκκόψωμεν συκαμίνους καὶ κέδρους καὶ οἰκοδομήσωμεν ἑαυτοῖς πύργον
Nova Vulgata
Et elevavit Dominus hostes super eum

et inimicos eius excitavit,

10 Hostes – Lege ṣārîm: TM «hostes Rasin»
AT greco Is9,10καὶ ῥάξει ὁ θεὸς τοὺς ἐπανιστανομένους ἐπ’ ὄρος Σιων ἐπ’ αὐτοὺς καὶ τοὺς ἐχθροὺς αὐτῶν διασκεδάσει
Nova Vulgata
9,11Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente,

qui devoraverunt Israel toto ore.

In omnibus his non est aversus furor eius,

sed adhuc manus eius extenta.

AT greco Is9,11Συρίαν ἀφ’ ἡλίου ἀνατολῶν καὶ τοὺς Ἕλληνας ἀφ’ ἡλίου δυσμῶν τοὺς κατεσθίοντας τὸν Ισραηλ ὅλῳ τῷ στόματι ἐπὶ τούτοις πᾶσιν οὐκ ἀπεστράφη ὁ θυμός ἀλλ’ ἔτι ἡ χεὶρ ὑψηλή
Nova Vulgata
9,12Et populus non est reversus ad percutientem se,

et Dominum exercituum non inquisierunt.

AT greco Is9,12καὶ ὁ λαὸς οὐκ ἀπεστράφη ἕως ἐπλήγη καὶ τὸν κύριον οὐκ ἐξεζήτησαν
Nova Vulgata
9,13Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam,

palmam et arundinem die una:

AT greco Is9,13καὶ ἀφεῖλεν κύριος ἀπὸ Ισραηλ κεφαλὴν καὶ οὐράν μέγαν καὶ μικρὸν ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ
Nova Vulgata
9,14longaevus et honorabilis vultu ipse est caput,

et propheta docens mendacium ipse est cauda;

AT greco Is9,14πρεσβύτην καὶ τοὺς τὰ πρόσωπα θαυμάζοντας αὕτη ἡ ἀρχή καὶ προφήτην διδάσκοντα ἄνομα οὗτος ἡ οὐρά
Nova Vulgata
9,15rectores populi istius seducentes,

et, qui regebantur, perierunt.

AT greco Is9,15καὶ ἔσονται οἱ μακαρίζοντες τὸν λαὸν τοῦτον πλανῶντες καὶ πλανῶσιν ὅπως καταπίωσιν αὐτούς
Nova Vulgata
9,16Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus

et pupillorum eius et viduarum non miserebitur,

quia omnis impius est et nequam,

et universum os loquitur stultitiam.

In omnibus his non est aversus furor eius,

sed adhuc manus eius extenta.

AT greco Is9,16διὰ τοῦτο ἐπὶ τοὺς νεανίσκους αὐτῶν οὐκ εὐφρανθήσεται ὁ θεὸς καὶ τοὺς ὀρφανοὺς αὐτῶν καὶ τὰς χήρας αὐτῶν οὐκ ἐλεήσει ὅτι πάντες ἄνομοι καὶ πονηροί καὶ πᾶν στόμα λαλεῖ ἄδικα ἐπὶ πᾶσιν τούτοις οὐκ ἀπεστράφη ὁ θυμός ἀλλ’ ἔτι ἡ χεὶρ ὑψηλή
Nova Vulgata
9,17Succensa est enim quasi ignis impietas,

veprem et spinam vorat,

et succenditur in densitate saltus,

et convolvuntur columnae fumi.

AT greco Is9,17καὶ καυθήσεται ὡς πῦρ ἡ ἀνομία καὶ ὡς ἄγρωστις ξηρὰ βρωθήσεται ὑπὸ πυρός καὶ καυθήσεται ἐν τοῖς δάσεσι τοῦ δρυμοῦ καὶ συγκαταφάγεται τὰ κύκλῳ τῶν βουνῶν πάντα
Nova Vulgata
9,18In ira Domini exercituum incenditur terra;

et est populus quasi esca ignis:

vir fratri suo non parcit.

AT greco Is9,18διὰ θυμὸν ὀργῆς κυρίου συγκέκαυται ἡ γῆ ὅλη καὶ ἔσται ὁ λαὸς ὡς ὑπὸ πυρὸς κατακεκαυμένος ἄνθρωπος τὸν ἀδελφὸν αὐτοῦ οὐκ ἐλεήσει
Nova Vulgata
Et devorat ad dexteram et esurit

et comedit ad sinistram et non saturatur;

unusquisque carnem proximi sui vorat:

19 Proximi sui – Lege cum Targ et Sym ‛ô; TM «brachii sui»
AT greco Is9,19ἀλλὰ ἐκκλινεῖ εἰς τὰ δεξιά ὅτι πεινάσει καὶ φάγεται ἐκ τῶν ἀριστερῶν καὶ οὐ μὴ ἐμπλησθῇ ἄνθρωπος ἔσθων τὰς σάρκας τοῦ βραχίονος αὐτοῦ
Nova Vulgata
9,20Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen,

simul ipsi contra Iudam.

In omnibus his non est aversus furor eius,

sed adhuc manus eius extenta.

AT greco Is9,20φάγεται γὰρ Μανασση τοῦ Εφραιμ καὶ Εφραιμ τοῦ Μανασση ὅτι ἅμα πολιορκήσουσιν τὸν Ιουδαν ἐπὶ τούτοις πᾶσιν οὐκ ἀπεστράφη ὁ θυμός ἀλλ’ ἔτι ἡ χεὶρ ὑψηλή