Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 37

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 37
37,1David.

ALEPH. Noli aemulari in malignantibus

neque zelaveris facientes iniquitatem,
AT greco Sal37,1gr. psalm 37 (heb. 38) ψαλμὸς τῷ Δαυιδ εἰς ἀνάμνησιν περὶ σαββάτου
Nova Vulgata
37,2quoniam tamquam fenum velociter arescent

et quemadmodum herba virens decident.
 
AT greco Sal37,2κύριε μὴ τῷ θυμῷ σου ἐλέγξῃς με μηδὲ τῇ ὀργῇ σου παιδεύσῃς με
Nova Vulgata
37,3BETH. Spera in Domino et fac bonitatem,

et inhabitabis terram et pasceris in fide.
AT greco Sal37,3ὅτι τὰ βέλη σου ἐνεπάγησάν μοι καὶ ἐπεστήρισας ἐπ’ ἐμὲ τὴν χεῖρά σου
Nova Vulgata
37,4Delectare in Domino,

et dabit tibi petitiones cordis tui.
 
AT greco Sal37,4οὐκ ἔστιν ἴασις ἐν τῇ σαρκί μου ἀπὸ προσώπου τῆς ὀργῆς σου οὐκ ἔστιν εἰρήνη τοῖς ὀστέοις μου ἀπὸ προσώπου τῶν ἁμαρτιῶν μου
Nova Vulgata
37,5GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo,

et ipse faciet;
AT greco Sal37,5ὅτι αἱ ἀνομίαι μου ὑπερῆραν τὴν κεφαλήν μου ὡσεὶ φορτίον βαρὺ ἐβαρύνθησαν ἐπ’ ἐμέ
Nova Vulgata
37,6et educet quasi lumen iustitiam tuam

et iudicium tuum tamquam meridiem.
 
AT greco Sal37,6προσώζεσαν καὶ ἐσάπησαν οἱ μώλωπές μου ἀπὸ προσώπου τῆς ἀφροσύνης μου
Nova Vulgata
37,7DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum;

noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua,

in homine, qui molitur insidias.
AT greco Sal37,7ἐταλαιπώρησα καὶ κατεκάμφθην ἕως τέλους ὅλην τὴν ἡμέραν σκυθρωπάζων ἐπορευόμην
Nova Vulgata
37,8HE. Desine ab ira et derelinque furorem,

noli aemulari, quod vertit ad malum,
AT greco Sal37,8ὅτι αἱ ψύαι μου ἐπλήσθησαν ἐμπαιγμῶν καὶ οὐκ ἔστιν ἴασις ἐν τῇ σαρκί μου
Nova Vulgata
37,9quoniam qui malignantur, exterminabuntur,

sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.
 
AT greco Sal37,9ἐκακώθην καὶ ἐταπεινώθην ἕως σφόδρα ὠρυόμην ἀπὸ στεναγμοῦ τῆς καρδίας μου
Nova Vulgata
37,10VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator,

et quaeres locum eius et non invenies.
AT greco Sal37,10κύριε ἐναντίον σου πᾶσα ἡ ἐπιθυμία μου καὶ ὁ στεναγμός μου ἀπὸ σοῦ οὐκ ἐκρύβη
Nova Vulgata
37,11Mansueti autem hereditabunt terram

et delectabuntur in multitudine pacis.
 
AT greco Sal37,11ἡ καρδία μου ἐταράχθη ἐγκατέλιπέν με ἡ ἰσχύς μου καὶ τὸ φῶς τῶν ὀφθαλμῶν μου καὶ αὐτὸ οὐκ ἔστιν μετ’ ἐμοῦ
Nova Vulgata
37,12ZAIN. Insidiabitur peccator iusto

et stridebit super eum dentibus suis.
AT greco Sal37,12οἱ φίλοι μου καὶ οἱ πλησίον μου ἐξ ἐναντίας μου ἤγγισαν καὶ ἔστησαν καὶ οἱ ἔγγιστά μου ἀπὸ μακρόθεν ἔστησαν
Nova Vulgata
37,13Dominus autem irridebit eum,

quoniam prospicit quod veniet dies eius.
 
AT greco Sal37,13καὶ ἐξεβιάσαντο οἱ ζητοῦντες τὴν ψυχήν μου καὶ οἱ ζητοῦντες τὰ κακά μοι ἐλάλησαν ματαιότητας καὶ δολιότητας ὅλην τὴν ἡμέραν ἐμελέτησαν
Nova Vulgata
37,14HETH. Gladium evaginaverunt peccatores,

intenderunt arcum suum,

ut deiciant pauperem et inopem,

ut trucident recte ambulantes in via.
AT greco Sal37,14ἐγὼ δὲ ὡσεὶ κωφὸς οὐκ ἤκουον καὶ ὡσεὶ ἄλαλος οὐκ ἀνοίγων τὸ στόμα αὐτοῦ
Nova Vulgata
37,15Gladius eorum intrabit in corda ipsorum,

et arcus eorum confringetur.
 
AT greco Sal37,15καὶ ἐγενόμην ὡσεὶ ἄνθρωπος οὐκ ἀκούων καὶ οὐκ ἔχων ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ ἐλεγμούς
Nova Vulgata
37,16TETH. Melius est modicum iusto

super divitias peccatorum multas,
AT greco Sal37,16ὅτι ἐπὶ σοί κύριε ἤλπισα σὺ εἰσακούσῃ κύριε ὁ θεός μου
Nova Vulgata
37,17quoniam brachia peccatorum conterentur,

confirmat autem iustos Dominus.
 
AT greco Sal37,17ὅτι εἶπα μήποτε ἐπιχαρῶσίν μοι οἱ ἐχθροί μου καὶ ἐν τῷ σαλευθῆναι πόδας μου ἐπ’ ἐμὲ ἐμεγαλορρημόνησαν
Nova Vulgata
37,18IOD. Novit Dominus dies immaculatorum,

et hereditas eorum in aeternum erit.
AT greco Sal37,18ὅτι ἐγὼ εἰς μάστιγας ἕτοιμος καὶ ἡ ἀλγηδών μου ἐνώπιόν μου διὰ παντός
Nova Vulgata
37,19Non confundentur in tempore malo

et in diebus famis saturabuntur.
 
AT greco Sal37,19ὅτι τὴν ἀνομίαν μου ἐγὼ ἀναγγελῶ καὶ μεριμνήσω ὑπὲρ τῆς ἁμαρτίας μου
Nova Vulgata
37,20CAPH. Quia peccatores peribunt,

inimici vero Domini ut decor camporum deficient,

quemadmodum fumus deficient.
AT greco Sal37,20οἱ δὲ ἐχθροί μου ζῶσιν καὶ κεκραταίωνται ὑπὲρ ἐμέ καὶ ἐπληθύνθησαν οἱ μισοῦντές με ἀδίκως
Nova Vulgata
37,21LAMED. Mutuatur peccator et non solvet,

iustus autem miseretur et tribuet.
 
AT greco Sal37,21οἱ ἀνταποδιδόντες κακὰ ἀντὶ ἀγαθῶν ἐνδιέβαλλόν με ἐπεὶ κατεδίωκον δικαιοσύνην καὶ ἀπέρριψάν με τὸν ἀγαπητὸν ὡσεὶ νεκρὸν ἐβδελυγμένον
Nova Vulgata
37,22Quia benedicti eius hereditabunt terram,

maledicti autem eius exterminabuntur.
AT greco Sal37,22μὴ ἐγκαταλίπῃς με κύριε ὁ θεός μου μὴ ἀποστῇς ἀπ’ ἐμοῦ
Nova Vulgata
37,23MEM. A Domino gressus hominis confirmantur,

et viam eius volet.
AT greco Sal37,23πρόσχες εἰς τὴν βοήθειάν μου κύριε τῆς σωτηρίας μου
Nova Vulgata
37,24Cum ceciderit, non collidetur,

quia Dominus sustentat manum eius.
 
Nova Vulgata
37,25NUN. Iunior fui et senui

et non vidi iustum derelictum

nec semen eius quaerens panem.
Nova Vulgata
37,26Tota die miseretur et commodat,

et semen illius in benedictione erit.
 
Nova Vulgata
37,27SAMECH. Declina a malo et fac bonum,

et inhabitabis in saeculum saeculi,
Nova Vulgata
37,28quia Dominus amat iudicium

et non derelinquet sanctos suos.

AIN. Iniusti in aeternum disperibunt,

et semen impiorum exterminabitur.
Nova Vulgata
37,29Iusti autem hereditabunt terram

et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
 
Nova Vulgata
37,30PHE. Os iusti meditabitur sapientiam,

et lingua eius loquetur iudicium;
Nova Vulgata
37,31lex Dei eius in corde ipsius,

et non vacillabunt gressus eius.
Nova Vulgata
37,32SADE. Considerat peccator iustum

et quaerit mortificare eum;
Nova Vulgata
37,33Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius

nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.
 
Nova Vulgata
37,34COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius,

et exaltabit te, ut hereditate capias terram;

cum exterminabuntur peccatores, videbis.
Nova Vulgata
37,35RES. Vidi impium superexaltatum

et elevatum sicut cedrum virentem;
Nova Vulgata
37,36et transivi, et ecce non erat,

et quaesivi eum, et non est inventus.
 
Nova Vulgata
37,37SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem,

quoniam est posteritas homini pacifico.
Nova Vulgata
37,38Iniusti autem disperibunt simul,

posteritas impiorum exterminabitur.
Nova Vulgata
37,39TAU. Salus autem iustorum a Domino,

et protector eorum in tempore tribulationis.
Nova Vulgata
37,40Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos

et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos,

quia speraverunt in eo.