Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Nehemiae - 12

Nehemiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 12 12,1Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras,
Nova Vulgata 12,2Amaria, Melluch, Hattus,
Nova Vulgata 12,3Sechenias, Rehum, Meremoth,
Nova Vulgata 12,4Addo, Genthon, Abia,
Nova Vulgata 12,5Miamin, Maadia, Belga,
Nova Vulgata 12,6Semeia et Ioiarib, Iedaia,
Nova Vulgata 12,7Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principes sacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua.
Nova Vulgata
12,8Porro Levitae: Iesua, Bennui, Cadmihel, Serebia, Iuda, Matthanias, super hymnos ipse et fratres eius;
Nova Vulgata 12,9et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eis per vices suas.
Nova Vulgata 12,10Iesua autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada,
Nova Vulgata 12,11et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddua.

Nova Vulgata
12,12In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum: Saraiae Maraia, Ieremiae Hanania,
Nova Vulgata 12,13Esdrae Mosollam, Amariae Iohanan,
Nova Vulgata 12,14Milicho Ionathan, Sebaniae Ioseph,
Nova Vulgata 12,15Harim Edna, Meraioth Helci,
Nova Vulgata 12,16Adaiae Zacharia, Genthon Mosollam,
Nova Vulgata 12,17Abiae Zechri, Miamin Maadiae Phelti,
Nova Vulgata 12,18Belgae Sammua, Semeiae Ionathan,
Nova Vulgata 12,19Ioiarib Matthanai, Iedaiae Ozi,
Nova Vulgata 12,20Sellai Celai, Amoc Heber,
Nova Vulgata 12,21Helciae Hasabia, Iedaiae Nathanael.

Nova Vulgata
12,22Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Iohanan et Ieddua scripti principes familiarum et sacerdotes usque ad regnurn Darii Persae.
Nova Vulgata 12,23Filii Levi principes familiarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii Eliasib.

Nova Vulgata
Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei per vices suas;
24 Bennui - Lege binnûj (cfr. v. 8); TM «filius»; evidenter corruptus
Nova Vulgata 12,25Matthania et Becbecia, Abdia, Mosollam, Telmon, Accub ianitores ad custodiam horreorum iuxta portas.
Nova Vulgata 12,26Hi in diebus Ioachim filii Iesua filii Iosedec et in diebus Nehemiae ducis et Esdrae sacerdotis scribaeque.
Nova Vulgata
12,27In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Ierusalem et facerent dedicationem in laetitia, in actione gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis.
Nova Vulgata 12,28Congregati sunt autem cantores de campestribus circa Ierusalem et de villis Netophathitarum 
Nova Vulgata 12,29et de Bethgalgala et de regionibus Gabaa et Azmaveth, quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem.
Nova Vulgata
12,30Et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum.
Nova Vulgata 12,31Ascendere autem feci principes Iudae super murum et statui duos magnos choros laudantium, quorum unus ivit ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.
Nova Vulgata 12,32Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iudae
Nova Vulgata 12,33et Azarias, Esdras et Mosollam,
Nova Vulgata 12,34Iudas et Beniamin et Semeia et Ieremias.
Nova Vulgata 12,35Et de sacerdotibus cum tubis et Zacharias filius Ionathan filius Semeiae filius Matthaniae filius Michaiae filius Zacchur filius Asaph;
Nova Vulgata 12,36et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis.
Nova Vulgata 12,37Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem.

Nova Vulgata
12,38Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum latissimum
Nova Vulgata 12,39et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam Gregis; et steterunt in porta Custodiae.

Nova Vulgata
12,40Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
Nova Vulgata 12,41Et sacerdotes Eliachim, Maasia, Miamin, Michaia, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis;
Nova Vulgata 12,42et Maasia et Semeia et Eleazar et Ozi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Izrahia praepositus.
Nova Vulgata 12,43Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul.

Nova Vulgata
12,44Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt
Nova Vulgata 12,45et servierunt in ministerio Dei sui et in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius;
Nova Vulgata 12,46quia in diebus David et Asaph ab exordio erant catervae cantorum et carmina laudis et actionis gratiarum Deo.
Nova Vulgata 12,47Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos partem suam et partes consecrabant Levitis, et Levitae consecrabant filiis Aaron.