Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sophoniae - 1

Sophoniae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 1,1Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliae filii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae.
AT greco Sof1,1λόγος κυρίου ὃς ἐγενήθη πρὸς Σοφονιαν τὸν τοῦ Χουσι υἱὸν Γοδολιου τοῦ Αμαριου τοῦ Εζεκιου ἐν ἡμέραις Ιωσιου υἱοῦ Αμων βασιλέως Ιουδα
Nova Vulgata
1,2«Auferens auferam omnia
a facie terrae,
dicit Dominus,
AT greco Sof1,2ἐκλείψει ἐκλιπέτω πάντα ἀπὸ προσώπου τῆς γῆς λέγει κύριος
Nova Vulgata
1,3auferam hominem et pecus,
auferam volatile caeli
et pisces maris.
Et ruinae impiorum erunt;
et disperdam homines a facie terrae,
dicit Dominus.
AT greco Sof1,3ἐκλιπέτω ἄνθρωπος καὶ κτήνη ἐκλιπέτω τὰ πετεινὰ τοῦ οὐρανοῦ καὶ οἱ ἰχθύες τῆς θαλάσσης καὶ ἐξαρῶ τοὺς ἀνθρώπους ἀπὸ προσώπου τῆς γῆς λέγει κύριος
Nova Vulgata
1,4Et extendam manum meam super Iudam
et super omnes habitantes Ierusalem;
et disperdam de loco hoc reliquias Baal
et nomina aedituorum cum sacerdotibus
AT greco Sof1,4καὶ ἐκτενῶ τὴν χεῖρά μου ἐπὶ Ιουδαν καὶ ἐπὶ πάντας τοὺς κατοικοῦντας Ιερουσαλημ καὶ ἐξαρῶ ἐκ τοῦ τόπου τούτου τὰ ὀνόματα τῆς Βααλ καὶ τὰ ὀνόματα τῶν ἱερέων
Nova Vulgata
1,5et eos, qui adorant super tecta
militiam caeli
et adorant et iurant in Domino
et iurant in Melchom,
AT greco Sof1,5καὶ τοὺς προσκυνοῦντας ἐπὶ τὰ δώματα τῇ στρατιᾷ τοῦ οὐρανοῦ καὶ τοὺς ὀμνύοντας κατὰ τοῦ κυρίου καὶ τοὺς ὀμνύοντας κατὰ τοῦ βασιλέως αὐτῶν
Nova Vulgata
1,6et qui avertuntur de post tergum Domini,
et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum».
AT greco Sof1,6καὶ τοὺς ἐκκλίνοντας ἀπὸ τοῦ κυρίου καὶ τοὺς μὴ ζητήσαντας τὸν κύριον καὶ τοὺς μὴ ἀντεχομένους τοῦ κυρίου
Nova Vulgata
1,7Silete a facie Domini Dei,
quia iuxta est dies Domini;
quia praeparavit Dominus hostiam,
sanctificavit vocatos suos.
AT greco Sof1,7εὐλαβεῖσθε ἀπὸ προσώπου κυρίου τοῦ θεοῦ διότι ἐγγὺς ἡ ἡμέρα τοῦ κυρίου ὅτι ἡτοίμακεν κύριος τὴν θυσίαν αὐτοῦ ἡγίακεν τοὺς κλητοὺς αὐτοῦ
Nova Vulgata
1,8«Et erit in die hostiae Domini:
visitabo super principes
et super filios regis
et super omnes, qui induti sunt
veste peregrina;
AT greco Sof1,8καὶ ἔσται ἐν ἡμέρᾳ θυσίας κυρίου καὶ ἐκδικήσω ἐπὶ τοὺς ἄρχοντας καὶ ἐπὶ τὸν οἶκον τοῦ βασιλέως καὶ ἐπὶ πάντας τοὺς ἐνδεδυμένους ἐνδύματα ἀλλότρια
Nova Vulgata
1,9et visitabo super omnem,
qui arroganter ingreditur super limen in die illa,
qui complent domum domini sui
iniquitate et dolo.
AT greco Sof1,9καὶ ἐκδικήσω ἐπὶ πάντας ἐμφανῶς ἐπὶ τὰ πρόπυλα ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ τοὺς πληροῦντας τὸν οἶκον κυρίου τοῦ θεοῦ αὐτῶν ἀσεβείας καὶ δόλου
Nova Vulgata
1,10Et erit in die illa,
dicit Dominus,
vox clamoris a porta Piscium,
et ululatus ab urbe Nova,
et contritio magna a collibus.
AT greco Sof1,10καὶ ἔσται ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ λέγει κύριος φωνὴ κραυγῆς ἀπὸ πύλης ἀποκεντούντων καὶ ὀλολυγμὸς ἀπὸ τῆς δευτέρας καὶ συντριμμὸς μέγας ἀπὸ τῶν βουνῶν
Nova Vulgata
1,11Ululate, habitatores Pilae,
quia interiit omnis populus Chanaan,
disperierunt omnes involuti argento.
AT greco Sof1,11θρηνήσατε οἱ κατοικοῦντες τὴν κατακεκομμένην ὅτι ὡμοιώθη πᾶς ὁ λαὸς Χανααν ἐξωλεθρεύθησαν πάντες οἱ ἐπηρμένοι ἀργυρίῳ
Nova Vulgata
1,12Et erit in tempore illo:
scrutabor Ierusalem in lucernis
et visitabo super viros
defixos in faecibus suis,
qui dicunt in cordibus suis:
“Non faciet bene Dominus
et non faciet male”.
AT greco Sof1,12καὶ ἔσται ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ ἐξερευνήσω τὴν Ιερουσαλημ μετὰ λύχνου καὶ ἐκδικήσω ἐπὶ τοὺς ἄνδρας τοὺς καταφρονοῦντας ἐπὶ τὰ φυλάγματα αὐτῶν οἱ λέγοντες ἐν ταῖς καρδίαις αὐτῶν οὐ μὴ ἀγαθοποιήσῃ κύριος οὐδ’ οὐ μὴ κακώσῃ
Nova Vulgata
1,13Et erunt opes eorum in direptionem,
et domus eorum in desertum;
et aedificabunt domos
et non habitabunt,
et plantabunt vineas
et non bibent vinum earum».
AT greco Sof1,13καὶ ἔσται ἡ δύναμις αὐτῶν εἰς διαρπαγὴν καὶ οἱ οἶκοι αὐτῶν εἰς ἀφανισμόν καὶ οἰκοδομήσουσιν οἰκίας καὶ οὐ μὴ κατοικήσουσιν ἐν αὐταῖς καὶ καταφυτεύσουσιν ἀμπελῶνας καὶ οὐ μὴ πίωσιν τὸν οἶνον αὐτῶν
Nova Vulgata
1,14Iuxta est dies Domini magnus,
iuxta et velox nimis;
vox diei Domini amara,
tribulabitur ibi fortis.
AT greco Sof1,14ὅτι ἐγγὺς ἡ ἡμέρα κυρίου ἡ μεγάλη ἐγγὺς καὶ ταχεῖα σφόδρα φωνὴ ἡμέρας κυρίου πικρὰ καὶ σκληρά τέτακται δυνατή
Nova Vulgata
1,15Dies irae dies illa,
dies tribulationis et angustiae,
dies vastitatis et desolationis,
dies tenebrarum et caliginis,
dies nebulae et turbinis,
AT greco Sof1,15ἡμέρα ὀργῆς ἡ ἡμέρα ἐκείνη ἡμέρα θλίψεως καὶ ἀνάγκης ἡμέρα ἀωρίας καὶ ἀφανισμοῦ ἡμέρα σκότους καὶ γνόφου ἡμέρα νεφέλης καὶ ὁμίχλης
Nova Vulgata
1,16dies tubae et clangoris
super civitates munitas
et super angulos excelsos.
AT greco Sof1,16ἡμέρα σάλπιγγος καὶ κραυγῆς ἐπὶ τὰς πόλεις τὰς ὀχυρὰς καὶ ἐπὶ τὰς γωνίας τὰς ὑψηλάς
Nova Vulgata
1,17Et tribulabo homines,
et ambulabunt ut caeci,
quia Domino peccaverunt;
et effundetur sanguis eorum sicut humus,
et viscera eorum sicut stercora.
AT greco Sof1,17καὶ ἐκθλίψω τοὺς ἀνθρώπους καὶ πορεύσονται ὡς τυφλοί ὅτι τῷ κυρίῳ ἐξήμαρτον καὶ ἐκχεεῖ τὸ αἷμα αὐτῶν ὡς χοῦν καὶ τὰς σάρκας αὐτῶν ὡς βόλβιτα
Nova Vulgata
1,18Sed et argentum eorum et aurum eorum
non poterit liberare eos
in die irae Domini;
in igne zeli eius
devorabitur omnis terra,
quia consummationem cum festinatione faciet
cunctis habitantibus terram.
AT greco Sof1,18καὶ τὸ ἀργύριον αὐτῶν καὶ τὸ χρυσίον αὐτῶν οὐ μὴ δύνηται ἐξελέσθαι αὐτοὺς ἐν ἡμέρᾳ ὀργῆς κυρίου καὶ ἐν πυρὶ ζήλους αὐτοῦ καταναλωθήσεται πᾶσα ἡ γῆ διότι συντέλειαν καὶ σπουδὴν ποιήσει ἐπὶ πάντας τοὺς κατοικοῦντας τὴν γῆν