Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 54

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 54 54,1Exsulta, sterilis, quae non peperisti,
laetare, gaude, quae non parturisti,
quoniam multi sunt filii desertae
magis quam filii nuptae, dicit Dominus.
AT greco Is54,1εὐφράνθητι στεῖρα ἡ οὐ τίκτουσα ῥῆξον καὶ βόησον ἡ οὐκ ὠδίνουσα ὅτι πολλὰ τὰ τέκνα τῆς ἐρήμου μᾶλλον ἢ τῆς ἐχούσης τὸν ἄνδρα εἶπεν γὰρ κύριος
Nova Vulgata
Dilata locum tentorii tui
et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas;
longos fac funiculos tuos
et clavos tuos consolida.
2 Extende – Lege cum verss haṭṭî; TM «extenderunt»
AT greco Is54,2πλάτυνον τὸν τόπον τῆς σκηνῆς σου καὶ τῶν αὐλαιῶν σου πῆξον μὴ φείσῃ μάκρυνον τὰ σχοινίσματά σου καὶ τοὺς πασσάλους σου κατίσχυσον
Nova Vulgata
54,3Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis,
et semen tuum hereditabit gentes,
quae civitates desertas inhabitabunt.
AT greco Is54,3ἔτι εἰς τὰ δεξιὰ καὶ εἰς τὰ ἀριστερὰ ἐκπέτασον καὶ τὸ σπέρμα σου ἔθνη κληρονομήσει καὶ πόλεις ἠρημωμένας κατοικιεῖς
Nova Vulgata
54,4Noli timere, quia non confunderis,
neque erubescas, quia non te pudebit;
nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceris
et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
AT greco Is54,4μὴ φοβοῦ ὅτι κατῃσχύνθης μηδὲ ἐντραπῇς ὅτι ὠνειδίσθης ὅτι αἰσχύνην αἰώνιον ἐπιλήσῃ καὶ ὄνειδος τῆς χηρείας σου οὐ μὴ μνησθήσῃ
Nova Vulgata
54,5Qui enim fecit te, erit sponsus tuus,
Dominus exercituum nomen eius;
et redemptor tuus Sanctus Israel,
Deus omnis terrae vocabitur.
AT greco Is54,5ὅτι κύριος ὁ ποιῶν σε κύριος σαβαωθ ὄνομα αὐτῷ καὶ ὁ ῥυσάμενός σε αὐτὸς θεὸς Ισραηλ πάσῃ τῇ γῇ κληθήσεται
Nova Vulgata
54,6Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu
vocavit te Dominus,
et uxorem ab adulescentia abiectam
dixit Deus tuus.
AT greco Is54,6οὐχ ὡς γυναῖκα καταλελειμμένην καὶ ὀλιγόψυχον κέκληκέν σε κύριος οὐδ’ ὡς γυναῖκα ἐκ νεότητος μεμισημένην εἶπεν ὁ θεός σου
Nova Vulgata
54,7Ad punctum in modico dereliqui te
et in miserationibus magnis congregabo te.
AT greco Is54,7χρόνον μικρὸν κατέλιπόν σε καὶ μετὰ ἐλέους μεγάλου ἐλεήσω σε
Nova Vulgata
54,8In momento indignationis
abscondi faciem meam parumper a te
et in misericordia sempiterna misertus sum tui,
dixit redemptor tuus Dominus.
AT greco Is54,8ἐν θυμῷ μικρῷ ἀπέστρεψα τὸ πρόσωπόν μου ἀπὸ σοῦ καὶ ἐν ἐλέει αἰωνίῳ ἐλεήσω σε εἶπεν ὁ ῥυσάμενός σε κύριος
Nova Vulgata
54,9Sicut in diebus Noe istud mihi est,
cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram;
sic iuravi, ut non irascar tibi
et non increpem te.
AT greco Is54,9ἀπὸ τοῦ ὕδατος τοῦ ἐπὶ Νωε τοῦτό μοί ἐστιν καθότι ὤμοσα αὐτῷ ἐν τῷ χρόνῳ ἐκείνῳ τῇ γῇ μὴ θυμωθήσεσθαι ἐπὶ σοὶ ἔτι μηδὲ ἐν ἀπειλῇ σου
Nova Vulgata
54,10Montes enim recedent,
et colles movebuntur,
misericordia autem mea non recedet a te,
et foedus pacis meae non movebitur,
dixit miserator tuus Dominus.
AT greco Is54,10τὰ ὄρη μεταστήσεσθαι οὐδὲ οἱ βουνοί σου μετακινηθήσονται οὕτως οὐδὲ τὸ παρ’ ἐμοῦ σοι ἔλεος ἐκλείψει οὐδὲ ἡ διαθήκη τῆς εἰρήνης σου οὐ μὴ μεταστῇ εἶπεν γὰρ κύριος ἵλεώς σοι
Nova Vulgata
54,11Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,
ecce ego sternam super carbunculos lapides tuos
et fundabo te in sapphiris;
AT greco Is54,11ταπεινὴ καὶ ἀκατάστατος οὐ παρεκλήθης ἰδοὺ ἐγὼ ἑτοιμάζω σοὶ ἄνθρακα τὸν λίθον σου καὶ τὰ θεμέλιά σου σάπφειρον
Nova Vulgata
54,12et ponam iaspidem propugnacula tua
et portas tuas in lapides pretiosos
et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
AT greco Is54,12καὶ θήσω τὰς ἐπάλξεις σου ἴασπιν καὶ τὰς πύλας σου λίθους κρυστάλλου καὶ τὸν περίβολόν σου λίθους ἐκλεκτοὺς
Nova Vulgata
54,13Universi filii tui erunt discipuli Domini,
et magna erit pax filiis tuis;
AT greco Is54,13καὶ πάντας τοὺς υἱούς σου διδακτοὺς θεοῦ καὶ ἐν πολλῇ εἰρήνῃ τὰ τέκνα σου
Nova Vulgata
54,14in iustitia fundaberis.
Procul eris ab oppressione, quia non timebis,
et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
AT greco Is54,14καὶ ἐν δικαιοσύνῃ οἰκοδομηθήσῃ ἀπέχου ἀπὸ ἀδίκου καὶ οὐ φοβηθήσῃ καὶ τρόμος οὐκ ἐγγιεῖ σοι
Nova Vulgata
54,15Ecce, si impetus fiet, non erit ex me;
qui impetum fecerit in te, cadet contra te.
AT greco Is54,15ἰδοὺ προσήλυτοι προσελεύσονταί σοι δι’ ἐμοῦ καὶ ἐπὶ σὲ καταφεύξονται
Nova Vulgata
54,16Ecce, ego creavi fabrum
sufflantem in igne prunas
et proferentem vas in opus suum;
et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum.
AT greco Is54,16ἰδοὺ ἐγὼ κτίζω σε οὐχ ὡς χαλκεὺς φυσῶν ἄνθρακας καὶ ἐκφέρων σκεῦος εἰς ἔργον ἐγὼ δὲ ἔκτισά σε οὐκ εἰς ἀπώλειαν φθεῖραι
Nova Vulgata
54,17Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit.
Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis:
haec est hereditas servorum Domini
et iustitia eorum ex me, dicit Dominus.
AT greco Is54,17πᾶν σκεῦος φθαρτόν ἐπὶ σὲ οὐκ εὐοδώσω καὶ πᾶσα φωνὴ ἀναστήσεται ἐπὶ σὲ εἰς κρίσιν πάντας αὐτοὺς ἡττήσεις οἱ δὲ ἔνοχοί σου ἔσονται ἐν αὐτῇ ἔστιν κληρονομία τοῖς θεραπεύουσιν κύριον καὶ ὑμεῖς ἔσεσθέ μοι δίκαιοι λέγει κύριος