Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 2

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam
1 Cum ergo natus esset
Nova Vulgata 2,2dicentes: “ Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum ”.
Nova Vulgata 2,3Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo;
Nova Vulgata 2,4et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
Nova Vulgata 2,5At illi dixerunt ei: “ In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam:
Nova Vulgata
2,6"Et tu, Bethlehem terra Iudae,
nequaquam minima es in principibus Iudae;
ex te enim exiet dux,
qui reget populum meum Israel" ”.
Nova Vulgata
2,7Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis,
Nova Vulgata 2,8et mittens illos in Bethlehem dixit: “ Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ”.
Nova Vulgata
2,9Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 
Nova Vulgata 2,10Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
Nova Vulgata Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.
11 invenerunt puerum
Nova Vulgata 2,12Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Nova Vulgata
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ”.
13 apparuit in somnis
Nova Vulgata
2,14Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
Nova Vulgata 2,15et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
Ex Aegypto vocavi filium meum ”.
Nova Vulgata
2,16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
Nova Vulgata 2,17Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
Nova Vulgata
2,18Vox in Rama audita est,
ploratus et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt
”.
Nova Vulgata
Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
19 apparuit angelus
Nova Vulgata
2,20dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ”.
Nova Vulgata 2,21Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
Nova Vulgata
2,22Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae
Nova Vulgata et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.
23 quoniam Nazaraeus vocabitur