Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ionae - 2

Ionae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2
2,5Et ego dixi: “Abiectus sum
a conspectu oculorum tuorum;
verumtamen rursus videbo
templum sanctum tuum”.
AT greco Gn2,5καὶ ἐγὼ εἶπα ἀπῶσμαι ἐξ ὀφθαλμῶν σου ἆρα προσθήσω τοῦ ἐπιβλέψαι πρὸς τὸν ναὸν τὸν ἅγιόν σου
Nova Vulgata 2,1Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
AT greco Gn2,1καὶ προσέταξεν κύριος κήτει μεγάλῳ καταπιεῖν τὸν Ιωναν καὶ ἦν Ιωνας ἐν τῇ κοιλίᾳ τοῦ κήτους τρεῖς ἡμέρας καὶ τρεῖς νύκτας
Nova Vulgata 2,2Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis
AT greco Gn2,2καὶ προσηύξατο Ιωνας πρὸς κύριον τὸν θεὸν αὐτοῦ ἐκ τῆς κοιλίας τοῦ κήτους
Nova Vulgata 2,3et dixit:
«Clamavi de tribulatione mea ad Dominum,
et respondit mihi;
de ventre inferi clamavi,
et exaudisti vocem meam.
AT greco Gn2,3καὶ εἶπεν ἐβόησα ἐν θλίψει μου πρὸς κύριον τὸν θεόν μου καὶ εἰσήκουσέν μου ἐκ κοιλίας ᾅδου κραυγῆς μου ἤκουσας φωνῆς μου
Nova Vulgata
2,4Et proiecisti me in profundum in corde maris,
et flumen circumdedit me;
omnes gurgites tui et fluctus tui
super me transierunt.
AT greco Gn2,4ἀπέρριψάς με εἰς βάθη καρδίας θαλάσσης καὶ ποταμοί με ἐκύκλωσαν πάντες οἱ μετεωρισμοί σου καὶ τὰ κύματά σου ἐπ’ ἐμὲ διῆλθον
Nova Vulgata
2,6Circumdederunt me aquae usque ad guttur,
abyssus vallavit me,
iuncus alligatus est capiti meo.
AT greco Gn2,6περιεχύθη ὕδωρ μοι ἕως ψυχῆς ἄβυσσος ἐκύκλωσέν με ἐσχάτη ἔδυ ἡ κεφαλή μου εἰς σχισμὰς ὀρέων
Nova Vulgata
2,7Ad extrema montium descendi,
terrae vectes concluserunt me in aeternum,
sed eduxisti de fovea vitam meam,
Domine Deus meus.
AT greco Gn2,7κατέβην εἰς γῆν ἧς οἱ μοχλοὶ αὐτῆς κάτοχοι αἰώνιοι καὶ ἀναβήτω φθορὰ ζωῆς μου κύριε ὁ θεός μου
Nova Vulgata
2,8Cum angustiaretur in me anima mea,
Domini recordatus sum,
et venit ad te oratio mea,
ad templum sanctum tuum.
AT greco Gn2,8ἐν τῷ ἐκλείπειν ἀπ’ ἐμοῦ τὴν ψυχήν μου τοῦ κυρίου ἐμνήσθην καὶ ἔλθοι πρὸς σὲ ἡ προσευχή μου εἰς ναὸν ἅγιόν σου
Nova Vulgata
2,9Qui colunt idola vana,
pietatem suam derelinquunt;
AT greco Gn2,9φυλασσόμενοι μάταια καὶ ψευδῆ ἔλεος αὐτῶν ἐγκατέλιπον
Nova Vulgata
2,10ego autem in voce laudis
immolabo tibi,
quaecumque vovi, reddam;
salus Domini est».
AT greco Gn2,10ἐγὼ δὲ μετὰ φωνῆς αἰνέσεως καὶ ἐξομολογήσεως θύσω σοι ὅσα ηὐξάμην ἀποδώσω σοι σωτηρίου τῷ κυρίῳ
Nova Vulgata
2,11Et dixit Dominus pisci, et evomuit Ionam in aridam.
AT greco Gn2,11καὶ προσετάγη τῷ κήτει καὶ ἐξέβαλεν τὸν Ιωναν ἐπὶ τὴν ξηράν