Nova Vulgata1Paulus apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae,
1secundum imperium
Nova VulgataTimotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
2Timotheo dilecto filio
Nova Vulgata Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent
3ut denuntiares quibusdam
Nova Vulgataneque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
4quam aedificationem Dei
Nova Vulgata1,5finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,
Nova Vulgata1,6a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
Nova Vulgata1,7volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.
Nova Vulgata 1,8Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur,
Nova Vulgatasciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,
9sed iniustis et non subditis
Nova Vulgata1,10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
Nova Vulgatasecundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
11quae est secundum evangelium
Nova Vulgata Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio,
12Gratias ago ei
Nova Vulgata1,13qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate,
Nova Vulgatasuperabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.
14quae est in Christo Iesu
Nova Vulgata Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,
15quia Christus Iesus
Nova Vulgatased ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
16Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem
Nova Vulgata Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
17inmortali invisibili
Nova VulgataHoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam
18in te prophetias
Nova Vulgata1,19habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt;
Nova Vulgata1,20ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.