Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 14

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 14 Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent synagogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo.
1 ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet 
Nova Vulgata Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus fratres.
2 et ad iracundiam concitaverunt
Nova Vulgata 14,3Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Nova Vulgata 14,4Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis.
Nova Vulgata 14,5Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent et lapidarent eos,
Nova Vulgata intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu
6 Lystram et Derben et universam in circuitu regionem
Nova Vulgata 14,7et ibi evangelizantes erant.
Nova Vulgata
14,8Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat.
Nova Vulgata 14,9Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret,
Nova Vulgata 14,10dixit magna voce: “ Surge super pedes tuos rectus! ”. Et exsilivit et ambulabat.
Nova Vulgata 14,11Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: “ Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos! ”;
Nova Vulgata 14,12et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi.
Nova Vulgata
Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare.
13 Sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis
Nova Vulgata Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes
14 exilierunt in turbas
Nova Vulgata et dicentes: “ Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.
15 homines adnuntiantes vobis
Nova Vulgata Qui in praeteritis generationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis;
16 dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
Nova Vulgata et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra ”.
17 de caelo dans pluvias et tempora fructifera
Nova Vulgata 14,18Et haec dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent.
Nova Vulgata Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse.
19 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei | Paulum traxerunt extra civitatem
Nova Vulgata 14,20Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Nova Vulgata
14,21Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
Nova Vulgata 14,22confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
Nova Vulgata Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant.
23 et cum constituissent | Domino in quem crediderunt
Nova Vulgata 14,24Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam,
Nova Vulgata et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam.
25 et loquentes in Pergen verbum Domini
Nova Vulgata 14,26Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt.
Nova Vulgata
Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
27 cum illis quia aperuisset gentibus
Nova Vulgata 14,28Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.