Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 11

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 11 11,1Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius.
Nova Vulgata 11,2Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
Nova Vulgata 11,3Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “ Domine, ecce, quem amas, infirmatur ”.
Nova Vulgata
Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”.
4 dixit eis
Nova Vulgata Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
5 sororem eius Mariam
Nova Vulgata Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;
6 mansit in eodem loco
Nova Vulgata deinde post hoc dicit discipulis: “ Eamus in Iudaeam iterum ”.
7 Deinde post haec dicit discipulis suis
Nova Vulgata 11,8Dicunt ei discipuli: “ Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”.
Nova Vulgata 11,9Respondit Iesus: “ Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;
Nova Vulgata si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ”.
10 si autem ambulaverit nocte
Nova Vulgata 11,11Haec ait et post hoc dicit eis: “ Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”.
Nova Vulgata Dixerunt ergo ei discipuli: “ Domine, si dormit, salvus erit ”.
12 Dixerunt ergo discipuli eius
Nova Vulgata 11,13Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
Nova Vulgata 11,14Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “ Lazarus mortuus est,
Nova Vulgata 11,15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ”.
Nova Vulgata 11,16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “ Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ”.
Nova Vulgata
11,17Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.
Nova Vulgata 11,18Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim.
Nova Vulgata Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.
19 de fratre suo
Nova Vulgata 11,20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat.
Nova Vulgata Dixit ergo Martha ad Iesum: “ Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus!
21 non fuisset mortuus
Nova Vulgata 11,22Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ”.
Nova Vulgata 11,23Dicit illi Iesus: “ Resurget frater tuus ”.
Nova Vulgata 11,24Dicit ei Martha: “ Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ”.
Nova Vulgata 11,25Dixit ei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;
Nova Vulgata 11,26et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ”.
Nova Vulgata 11,27Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ”.
Nova Vulgata
11,28Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “ Magister adest et vocat te ”.
Nova Vulgata Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum;
29 Illa ut audivit surgit
Nova Vulgata 11,30nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
Nova Vulgata Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “ Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ”.
31 secuti sunt eam dicentes quia
Nova Vulgata Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “ Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ”.
32 et dixit ei
Nova Vulgata 11,33Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum
Nova Vulgata 11,34et dixit: “ Ubi posuistis eum? ”. Dicunt ei: “ Domine, veni et vide ”.
Nova Vulgata Lacrimatus est Iesus.
35 Et lacrimatus est
Nova Vulgata Dicebant ergo Iudaei: “ Ecce quomodo amabat eum! ”.
36 Dixerunt ergo Iudaei
Nova Vulgata 11,37Quidam autem dixerunt ex ipsis: “ Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ”.
Nova Vulgata
11,38Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
Nova Vulgata 11,39Ait Iesus: “ Tollite lapidem! ”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “ Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! ”.
Nova Vulgata 11,40Dicit ei Iesus: “ Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? ”.
Nova Vulgata 11,41Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “ Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Nova Vulgata 11,42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti ”.
Nova Vulgata Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “ Lazare, veni foras! ”.
43 Haec cum dixisset
Nova Vulgata Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “ Solvite eum et sinite eum abire ”.
44 Et statim prodiit | sinite abire
Nova Vulgata
11,45Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum;
Nova Vulgata 11,46quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus.
Nova Vulgata 11,47Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Nova Vulgata 11,48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem! ”.
Nova Vulgata 11,49Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “ Vos nescitis quidquam
Nova Vulgata nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ”.
50 expedit nobis
Nova Vulgata 11,51Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
Nova Vulgata 11,52et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
Nova Vulgata 11,53Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.
Nova Vulgata
Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis.
54 sed abiit in regionem | Ephrem
Nova Vulgata
11,55Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
Nova Vulgata Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ”.
56 quid putatis quia non veniat
Nova Vulgata 11,57Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.