Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Nahum - 3

Nahum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 3
3,1Vae, civitas sanguinum,
universa mendacii
praeda plena!
Non recedet a te rapina.
AT greco Na3,1ὦ πόλις αἱμάτων ὅλη ψευδὴς ἀδικίας πλήρης οὐ ψηλαφηθήσεται θήρα
Nova Vulgata
3,2Vox flagellorum et vox strepitus rotarum,
equi frementes et quadrigae ferventes,
equites irruentes
AT greco Na3,2φωνὴ μαστίγων καὶ φωνὴ σεισμοῦ τροχῶν καὶ ἵππου διώκοντος καὶ ἅρματος ἀναβράσσοντος
Nova Vulgata
3,3et gladii micantes et hastae fulgurantes
et multitudo interfectorum et acervi mortuorum;
nec est finis cadaverum,
et corruunt super corpora.
AT greco Na3,3καὶ ἱππέως ἀναβαίνοντος καὶ στιλβούσης ῥομφαίας καὶ ἐξαστραπτόντων ὅπλων καὶ πλήθους τραυματιῶν καὶ βαρείας πτώσεως καὶ οὐκ ἦν πέρας τοῖς ἔθνεσιν αὐτῆς καὶ ἀσθενήσουσιν ἐν τοῖς σώμασιν αὐτῶν
Nova Vulgata
3,4Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis
speciosae et gratae et habentis maleficia,
quae vendidit gentes fornicationibus suis
et nationes maleficiis suis.
AT greco Na3,4ἀπὸ πλήθους πορνείας πόρνη καλὴ καὶ ἐπιχαρὴς ἡγουμένη φαρμάκων ἡ πωλοῦσα ἔθνη ἐν τῇ πορνείᾳ αὐτῆς καὶ φυλὰς ἐν τοῖς φαρμάκοις αὐτῆς
Nova Vulgata
3,5«Ecce ego ad te,
dicit Dominus exercituum;
et levabo vestimentum tuum in faciem tuam
et ostendam gentibus nuditatem tuam
et regnis ignominiam tuam.
AT greco Na3,5ἰδοῦ ἐγὼ ἐπὶ σέ λέγει κύριος ὁ θεὸς ὁ παντοκράτωρ καὶ ἀποκαλύψω τὰ ὀπίσω σου ἐπὶ τὸ πρόσωπόν σου καὶ δείξω ἔθνεσιν τὴν αἰσχύνην σου καὶ βασιλείαις τὴν ἀτιμίαν σου
Nova Vulgata
3,6Et proiciam super te abominationes
et contumeliis te afficiam;
et ponam te in exemplum.
AT greco Na3,6καὶ ἐπιρρίψω ἐπὶ σὲ βδελυγμὸν κατὰ τὰς ἀκαθαρσίας σου καὶ θήσομαί σε εἰς παράδειγμα
Nova Vulgata
3,7Et erit: omnis, qui viderit te,
resiliet a te et dicet:
“Vastata est Nineve!
Quis dolebit super eam?
Unde quaeram consolatorem tibi?”.
AT greco Na3,7καὶ ἔσται πᾶς ὁ ὁρῶν σε ἀποπηδήσεται ἀπὸ σοῦ καὶ ἐρεῖ Δειλαία Νινευη τίς στενάξει αὐτήν πόθεν ζητήσω παράκλησιν αὐτῇ
Nova Vulgata
3,8Numquid melior es quam Noamon,
quae habitabat in fluminibus?
Aquae in circuitu eius:
cuius vallum mare,
aquae muri eius.
AT greco Na3,8ἑτοίμασαι μερίδα ἅρμοσαι χορδήν ἑτοίμασαι μερίδα Αμων ἡ κατοικοῦσα ἐν ποταμοῖς ὕδωρ κύκλῳ αὐτῆς ἧς ἡ ἀρχὴ θάλασσα καὶ ὕδωρ τὰ τείχη αὐτῆς
Nova Vulgata
Chus fuit fortitudo eius
et Aegyptus, cuius non est finis;
Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius.
9 Fortitudo eius – Lege cum Gr, Syr, Targ et Vg oṣmāh; TM «fortitudo»
In aiuxilio eius – Legee cum Gr et Syr beezrātāh; TM «in auxilio tuo»
AT greco Na3,9καὶ Αἰθιοπία ἡ ἰσχὺς αὐτῆς καὶ Αἴγυπτος καὶ οὐκ ἔστιν πέρας τῆς φυγῆς καὶ Λίβυες ἐγένοντο βοηθοὶ αὐτῆς
Nova Vulgata
3,10Sed et ipsa in transmigrationem ducta est,
ivit in captivitatem.
Parvuli eius elisi sunt
in capite omnium viarum;
et super inclitos eius miserunt sortem,
et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.
AT greco Na3,10καὶ αὐτὴ εἰς μετοικεσίαν πορεύσεται αἰχμάλωτος καὶ τὰ νήπια αὐτῆς ἐδαφιοῦσιν ἐπ’ ἀρχὰς πασῶν τῶν ὁδῶν αὐτῆς καὶ ἐπὶ πάντα τὰ ἔνδοξα αὐτῆς βαλοῦσιν κλήρους καὶ πάντες οἱ μεγιστᾶνες αὐτῆς δεθήσονται χειροπέδαις
Nova Vulgata
3,11Et tu ergo inebriaberis,
eris despecta;
et tu quaeres
refugium ab inimico.
AT greco Na3,11καὶ σὺ μεθυσθήσῃ καὶ ἔσῃ ὑπερεωραμένη καὶ σὺ ζητήσεις σεαυτῇ στάσιν ἐξ ἐχθρῶν
Nova Vulgata
3,12Omnes munitiones tuae sicut ficus
cum ficis praecocibus:
si concussae fuerint,
cadent in os comedentis.
AT greco Na3,12πάντα τὰ ὀχυρώματά σου συκαῖ σκοποὺς ἔχουσαι ἐὰν σαλευθῶσιν καὶ πεσοῦνται εἰς στόμα ἔσθοντος
Nova Vulgata
3,13Ecce populus tuus,
mulieres in medio tui;
inimicis tuis late patebunt
portae terrae tuae;
devorabit ignis vectes tuos.
AT greco Na3,13ἰδοὺ ὁ λαός σου ὡς γυναῖκες ἐν σοί τοῖς ἐχθροῖς σου ἀνοιγόμεναι ἀνοιχθήσονται πύλαι τῆς γῆς σου καὶ καταφάγεται πῦρ τοὺς μοχλούς σου
Nova Vulgata
3,14Aquam propter obsidionem hauri tibi,
firma munitiones tuas;
intra in lutum et calca argillam,
tene typum laterum.
AT greco Na3,14ὕδωρ περιοχῆς ἐπίσπασαι σεαυτῇ καὶ κατακράτησον τῶν ὀχυρωμάτων σου ἔμβηθι εἰς πηλὸν καὶ συμπατήθητι ἐν ἀχύροις κατακράτησον ὑπὲρ πλίνθον
Nova Vulgata
Ibi comedet te ignis,
peribis gladio,
devorabit te ut bruchus.
Augere ut bruchus,
multiplicare ut locusta.
15 Augere – Lege cum Vg hitkabbedî (cfr. Gr et Syr); TM hitkabbēd (imp. masc.)
AT greco Na3,15ἐκεῖ καταφάγεταί σε πῦρ ἐξολεθρεύσει σε ῥομφαία καταφάγεταί σε ὡς ἀκρίς καὶ βαρυνθήσῃ ὡς βροῦχος
Nova Vulgata
3,16Plures fecisti negotiatores tuos
quam stellae sint caeli;
bruchus exuit pellem
et avolavit.
AT greco Na3,16ἐπλήθυνας τὰς ἐμπορίας σου ὑπὲρ τὰ ἄστρα τοῦ οὐρανοῦ βροῦχος ὥρμησεν καὶ ἐξεπετάσθη
Nova Vulgata
Custodes tui quasi locustae,
et scribae tui quasi agmen locustarum,
quae considunt in saepibus
in die frigoris;
sol ortus est,
et avolaverunt,
non est cognitus locus earum,
ubi fuerint.
17 Avolaverunt, non – Lege cum Vg wenôdedû lō’; TM «avolavit et non»
AT greco Na3,17ἐξήλατο ὡς ἀττέλεβος ὁ σύμμικτός σου ὡς ἀκρὶς ἐπιβεβηκυῖα ἐπὶ φραγμὸν ἐν ἡμέραις πάγους ὁ ἥλιος ἀνέτειλεν καὶ ἀφήλατο καὶ οὐκ ἔγνω τὸν τόπον αὐτῆς οὐαὶ αὐτοῖς
Nova Vulgata
3,18Dormiunt pastores tui, rex Assyriae,
requiescunt principes tui;
dispersus est populus tuus in montibus,
et non est qui congreget.
AT greco Na3,18ἐνύσταξαν οἱ ποιμένες σου βασιλεὺς Ἀσσύριος ἐκοίμισεν τοὺς δυνάστας σου ἀπῆρεν ὁ λαός σου ἐπὶ τὰ ὄρη καὶ οὐκ ἦν ὁ ἐκδεχόμενος
Nova Vulgata
3,19Non est remedium fracturae tuae,
insanabilis est plaga tua;
omnes, qui audierint auditionem tuam,
plaudent manibus super te,
quia super quem non transiit
malitia tua semper?»
AT greco Na3,19οὐκ ἔστιν ἴασις τῇ συντριβῇ σου ἐφλέγμανεν ἡ πληγή σου πάντες οἱ ἀκούοντες τὴν ἀγγελίαν σου κροτήσουσιν χεῖρας ἐπὶ σέ διότι ἐπὶ τίνα οὐκ ἐπῆλθεν ἡ κακία σου διὰ παντός