Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 6

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 6 6,1Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.
Nova Vulgata 6,2Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur.
Nova Vulgata Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
3 Subiit ergo in montem
Nova Vulgata 6,4Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.
Nova Vulgata Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.
5 multitudo maxima
Nova Vulgata 6,6Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.
Nova Vulgata 6,7Respondit ei Philippus: “ Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ”.
Nova Vulgata 6,8Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
Nova Vulgata “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ”.
9 Est puer unus hic | inter tantos
Nova Vulgata Dixit Iesus: “ Facite homines discumbere ”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.
10 Dixit ergo Iesus
Nova Vulgata 6,11Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant.
Nova Vulgata Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: “ Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ”.
12 dixit discipulis suis | ne pereant
Nova Vulgata 6,13Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt.
Nova Vulgata
Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.
14 dicebant quia | qui venturus est
Nova Vulgata Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.
15 fugit iterum in montem
Nova Vulgata
6,16Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare
Nova Vulgata et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus.
17 venerunt trans mare | et non venerat
Nova Vulgata 6,18Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
Nova Vulgata 6,19Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt.
Nova Vulgata 6,20Ille autem dicit eis: “ Ego sum, nolite timere! ”.
Nova Vulgata Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.
21 Voluerunt ergo accipere eum in navi | ad terram quam ibant
Nova Vulgata
6,22Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent;
Nova Vulgata aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
23 alia vero
Nova Vulgata Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.
24 ascenderunt naviculas
Nova Vulgata 6,25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”.
Nova Vulgata
6,26Respondit eis Iesus et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
Nova Vulgata Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
27 sed qui permanet
Nova Vulgata 6,28Dixerunt ergo ad eum: “ Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ”.
Nova Vulgata 6,29Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.
Nova Vulgata
6,30Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris?
Nova Vulgata 6,31Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.
Nova Vulgata 6,32Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum:
Nova Vulgata 6,33panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo ”.
Nova Vulgata 6,34Dixerunt ergo ad eum: “ Domine, semper da nobis panem hunc ”.
Nova Vulgata Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.
35 Dixit autem eis
Nova Vulgata 6,36Sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis.
Nova Vulgata 6,37Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,
Nova Vulgata 6,38quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.
Nova Vulgata Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
39 qui misit me Patris | resuscitem illum novissimo die
Nova Vulgata Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”.
40 voluntas Patris mei qui misit me
Nova Vulgata
6,41Murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset: “ Ego sum panis, qui de caelo descendi ”,
Nova Vulgata et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.
42 quomodo ergo dicit hic quia
Nova Vulgata
Respondit Iesus et dixit eis: “ Nolite murmurare in invicem.
43 Respondit ergo Iesus
Nova Vulgata 6,44Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Nova Vulgata 6,45Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.
Nova Vulgata 6,46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
Nova Vulgata Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.
47 qui credit in me
Nova Vulgata
6,48Ego sum panis vitae. 
Nova Vulgata 6,49Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.
Nova Vulgata 6,50Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
Nova Vulgata Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ”.
51 et panis quem
Nova Vulgata
6,52Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ”.
Nova Vulgata Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.
53 in vobis
Nova Vulgata 6,54Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Nova Vulgata Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.
55 vere est cibus | vere est potus
Nova Vulgata 6,56Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
Nova Vulgata 6,57Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me.
Nova Vulgata Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ”.
58 manducaverunt patres vestri manna
Nova Vulgata
6,59Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.
Nova Vulgata 6,60Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”.
Nova Vulgata 6,61Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: “ Hoc vos scandalizat?
Nova Vulgata 6,62Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?
Nova Vulgata Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.
63 spiritus et vita sunt
Nova Vulgata Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
64 qui essent credentes
Nova Vulgata Et dicebat: “ Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”.
65 dixi vobis quia | datum a Patre meo
Nova Vulgata
6,66Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.
Nova Vulgata 6,67Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”.
Nova Vulgata Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes;
68 Respondit ergo ei
Nova Vulgata et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”.
69 tu es Christus Filius Dei
Nova Vulgata 6,70Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est ”.
Nova Vulgata 6,71Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.