Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 1

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 1,1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum,
Nova Vulgata
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi,
2 fuerunt sermonis
Nova Vulgata 1,3visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
Nova Vulgata ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
4 eruditus es veritatem 
Nova Vulgata
1,5Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
Nova Vulgata
Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles.
6 Domini sine querela
Nova Vulgata 1,7Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
Nova Vulgata
1,8Factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,
Nova Vulgata 1,9secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini;
Nova Vulgata 1,10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
Nova Vulgata 1,11Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;
Nova Vulgata 1,12et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
Nova Vulgata 1,13Ait autem ad illum angelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
Nova Vulgata 1,14Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
Nova Vulgata 1,15erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
Nova Vulgata 1,16et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
Nova Vulgata 1,17Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”.
Nova Vulgata
1,18Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hoc sciam? Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis ”.
Nova Vulgata 1,19Et respondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare.
Nova Vulgata 1,20Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ”.
Nova Vulgata
1,21Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Nova Vulgata
1,22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
Nova Vulgata
1,23Et factum est ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.
Nova Vulgata 1,24Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:
Nova Vulgata “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ”.
25 quia sic mihi fecit
Nova Vulgata
1,26In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,
Nova Vulgata 1,27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
Nova Vulgata Et ingressus ad eam dixit: “ Ave, gratia plena, Dominus tecum ”.
28 ingressus angelus | tecum benedicta tu in mulieribus
Nova Vulgata Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
29 quae cum vidisset turbata 
Nova Vulgata 1,30Et ait angelus ei: “ Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
Nova Vulgata Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
31 Ecce concipies
Nova Vulgata 1,32Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
Nova Vulgata et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis”.
33 regnabit in domo
Nova Vulgata
1,34Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?”.
Nova Vulgata 1,35Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.
Nova Vulgata 1,36Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,
Nova Vulgata 1,37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.
Nova Vulgata 1,38Dixit autem Maria: “ Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illa angelus.
Nova Vulgata
1,39Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae
Nova Vulgata
1,40et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.
Nova Vulgata 1,41Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
Nova Vulgata 1,42et exclamavit voce magna et dixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
Nova Vulgata 1,43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
Nova Vulgata 1,44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
Nova Vulgata 1,45Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ”.
Nova Vulgata
1,46Et ait Maria:
“ Magnificat anima mea Dominum,
Nova Vulgata
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
47 in Deo salutari meo
Nova Vulgata
1,48quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
Nova Vulgata
1,49quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
Nova Vulgata
1,50et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
Nova Vulgata
1,51Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
Nova Vulgata
1,52deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
Nova Vulgata
1,53esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Nova Vulgata
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
54 recordatus misericordiae suae
Nova Vulgata
1,55sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula ”.
Nova Vulgata
1,56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.
Nova Vulgata 1,57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
Nova Vulgata 1,58Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
Nova Vulgata 1,59Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zachariam.
Nova Vulgata 1,60Et respondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”.
Nova Vulgata Et dixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”.
61 dixerunt ad illam quia
Nova Vulgata 1,62Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
Nova Vulgata 1,63Et postulans pugillarem scripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi.
Nova Vulgata 1,64Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
Nova Vulgata 1,65Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec.
Nova Vulgata 1,66Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quid putas puer iste erit?”. Etenim manus Domini erat cum illo.
Nova Vulgata
1,67Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
Nova Vulgata
Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
68 Benedictus Deus Israel
Nova Vulgata
1,69et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
Nova Vulgata
1,70sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
Nova Vulgata
1,71salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
Nova Vulgata
1,72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,
Nova Vulgata
1,73iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
Nova Vulgata
ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
74 inimicorum nostrorum
Nova Vulgata
1,75in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
Nova Vulgata
1,76Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
Nova Vulgata
1,77ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
Nova Vulgata
per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
78 in quibus visitavit
Nova Vulgata
1,79illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.
Nova Vulgata
1,80Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.