Nova Vulgata33,1Igitur si conresurrexistis Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
Nova Vulgata3,2quae sursum sunt sapite, non quae supra terram.
Nova Vulgata3,3Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!
Nova Vulgata3,4Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Nova Vulgata Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
5membra vestra quae
Nova Vulgata3,6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
Nova Vulgata3,7propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
Nova Vulgata3,8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
Nova Vulgatanolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
9expoliantes vos veterem hominem
Nova Vulgataet induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
10et induentes novum
Nova Vulgataubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
11gentilis et Iudaeus | barbarus et Scytha, servus et liber
Nova Vulgata Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
12humilitatem modestiam patientiam
Nova Vulgata3,13supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;
Nova Vulgatasuper omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
14Clem.: caritatem habete
Nova VulgataEt pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
15Et pax Christi exultet | in qua et vocati estis
Nova Vulgata 3,16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
Nova Vulgataet omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
17omne quodcumque |Deo et Patri
Nova Vulgata 3,18Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
Nova Vulgata3,19Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
Nova Vulgata3,20Filii, oboedite parentibus per omnia, hoc enim placitum est in Domino.
Nova Vulgata3,21Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Nova Vulgata3,22Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.
Nova Vulgata3,23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus,
Nova Vulgata3,24scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite;
Nova Vulgata3,25qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.