Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Petri - 2

Epistula I Petri

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 2,1Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones,
Nova Vulgata 2,2sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,
Nova Vulgata 2,3si gustastis quoniam dulcis Dominus.
Nova Vulgata Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,
4 a Deo autem electum honorificatum
Nova Vulgata et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
5 superaedificamini Junius spiritalis sacerdotium sanctum
Nova Vulgata Propter quod continet Scriptura:
Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum;
et, qui credit in eo, non confundetur
”.
6 lapidem summum angularem electum pretiosum | et qui crediderit
Nova Vulgata
2,7Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem
Lapis, quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli
Nova Vulgata et “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
8 verbo nec credunt
Nova Vulgata
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum;
9 gens sancta, populus adquisitionis
Nova Vulgata 2,10qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
Nova Vulgata
2,11Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;
Nova Vulgata conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
12 ut in eo quod detractant
Nova Vulgata
2,13Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti
Nova Vulgata 2,14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;
Nova Vulgata 2,15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,
Nova Vulgata 2,16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
Nova Vulgata
2,17Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.
Nova Vulgata
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.
18 Servi subditi in omni timore | sed etiam discolis
Nova Vulgata 2,19Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.
Nova Vulgata Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum.
20 et colaphizati suffertis
Nova Vulgata 2,21In hoc enim vocati estis, quia
et Christus passus est pro vobis,
vobis relinquens exemplum,
ut sequamini vestigia eius:
Nova Vulgata
2,22qui peccatum non fecit,
nec inventus est dolus in ore ipsius
;
Nova Vulgata
qui cum malediceretur, non remaledicebat;
cum pateretur, non comminabatur,
commendabat autem iuste iudicanti;
23 non maledicebat | tradebat autem iudicanti se iniuste
Nova Vulgata
2,24qui peccata nostra ipse pertulit
in corpore suo super lignum,
ut peccatis mortui iustitiae viveremus;
cuius livore sanati estis.
Nova Vulgata
2,25Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.