Nova Vulgata33,1Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
Nova Vulgata3,2Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus;
Nova Vulgatamanifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.
3et scripta
Nova Vulgata 3,4Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.
Nova Vulgata3,5Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
Nova Vulgata3,6qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
Nova Vulgata 3,7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur,
Nova Vulgata3,8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
Nova VulgataNam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria.
9Nam si ministratio damnationis
Nova Vulgata3,10Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam;
Nova Vulgata3,11si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria est.
Nova Vulgata 3,12Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur,
Nova Vulgataet non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur.
13filii Israel in faciem eius quod evacuatur
Nova Vulgata3,14Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;
Nova Vulgata3,15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum.
Nova VulgataQuando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen.
16Cum autem conversus fuerit
Nova Vulgata3,17Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
Nova Vulgata3,18Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu.