Nova Vulgata11,1Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his, qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi:
Nova Vulgatagratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri.
2et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri
Nova Vulgata Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute,
3suae quae ad vitam et pietatem donata est
Nova Vulgataper quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem;
4per quae maxima et pretiosa j donavit | fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae
Nova Vulgataet propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
5Vos autem curam omnem
Nova Vulgatain scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
6in scientia autem abstinentiam | in abstinentia autem
Nova Vulgata1,7in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
Nova VulgataHaec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem;
8cum adsint et superent | constituent | cognitione
Nova Vulgatacui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
9caecus est et manu temptans
Nova VulgataQuapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando;
10ut per bona opera certam vestram vocationem | non peccabitis aliquando
Nova Vulgata1,11sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi.
Nova Vulgata 1,12Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate.
Nova Vulgata1,13Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione,
Nova Vulgata1,14certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;
Nova Vulgata1,15dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
Nova Vulgata Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.
16doctas fabulas | virtutem et praesentiam
Nova VulgataAccipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;
17voce delapsa ad eum | Hie est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
Nova Vulgataet hanc vocem nos audivimus de caelo prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
18de caelo adlatam
Nova Vulgata1,19Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris,
Nova Vulgata1,20hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit;
Nova Vulgatanon enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.
21adlata est aliquando prophetia | sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei nomine