Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 4

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 4 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sacerdotes et magistratus templi et sadducaei,
1 supervenerunt sacerdotes
Nova Vulgata 4,2dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis,
Nova Vulgata et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.
3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos
Nova Vulgata 4,4Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia.
Nova Vulgata
4,5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem,
Nova Vulgata 4,6et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali,
Nova Vulgata 4,7et statuentes eos in medio interrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”.
Nova Vulgata 4,8Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “ Principes populi et seniores,
Nova Vulgata 4,9si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
Nova Vulgata 4,10notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Nova Vulgata Hic est
lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus,
qui factus est in caput anguli
.
11 a vobis aedificantibus
Nova Vulgata
Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”.
12 sub caelo datum hominibus
Nova Vulgata
Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant;
13 Petri constantiam et Iohannis, comperto quod
Nova Vulgata 4,14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil contradicere.
Nova Vulgata Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem
15 Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant
Nova Vulgata 4,16dicentes: “ Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare;
Nova Vulgata 4,17sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum ”.
Nova Vulgata 4,18Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu.
Nova Vulgata 4,19Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “ Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate;
Nova Vulgata non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus, non loqui ”.
20 non enim possumus quae vidimus
Nova Vulgata At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;
21 At illi comminantes | non invenientes | quia omnes clarificabant Deum
Nova Vulgata 4,22annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis.
Nova Vulgata
Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
23 et adnuntiaverunt eis quanta
Nova Vulgata 4,24Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “ Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt,
Nova Vulgata 4,25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti:
Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?
Nova Vulgata
4,26Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius
”.
Nova Vulgata
4,27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
Nova Vulgata facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri.
28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
Nova Vulgata 4,29Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 
Nova Vulgata in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu ”.
30 in eo cum manum tuam extendas sanitates | et prodigia fieri | sancti Filii tui Iesu
Nova Vulgata
Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
31 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto
Nova Vulgata
4,32Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Nova Vulgata Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis.
33 resurrectionis Iesu Christi Domini | erat in omnibus illis
Nova Vulgata 4,34Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant,
Nova Vulgata et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.
35 dividebantur autem singulis
Nova Vulgata 4,36Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere,
Nova Vulgata cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.
37 vendidit illum et adtulit pretium