Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 3 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos, 
1 et clarificetur sicut
Nova Vulgata 3,2et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides. 
Nova Vulgata 3,3Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
Nova Vulgata 3,4Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis. 
Nova Vulgata Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
5 in caritate Dei et patientia Christi
Nova Vulgata
Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 
6 Denuntiamus autem vobis
Nova Vulgata Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos
7 quoniam non inquieti
Nova Vulgata 3,8neque grates panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; 
Nova Vulgata 3,9non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 
Nova Vulgata Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet. 
10 hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis
Nova Vulgata Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes; 
11 ambulare inquiete
Nova Vulgata his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. 
12 denuntiamus et obsecramus | ut cum silentio operantes 
Nova Vulgata 3,13Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 
Nova Vulgata Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur; 
14 et non commisceamini
Nova Vulgata 3,15et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
Nova Vulgata
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
16 pacem sempiternam in omni loco
Nova Vulgata
3,17Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula, ita scribo.
Nova Vulgata
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.
18 cum omnibus vobis. Amen