Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 2

Osee

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2
2,1Et erit numerus filiorum Israel
quasi arena maris,
quae sine mensura est et non numerabitur.
Et erit: in loco, ubi dicebatur eis:
“Non populus meus vos”,
dicetur eis: “Filii Dei viventis”.
AT greco Os2,1καὶ ἦν ὁ ἀριθμὸς τῶν υἱῶν Ισραηλ ὡς ἡ ἄμμος τῆς θαλάσσης ἣ οὐκ ἐκμετρηθήσεται οὐδὲ ἐξαριθμηθήσεται καὶ ἔσται ἐν τῷ τόπῳ οὗ ἐρρέθη αὐτοῖς οὐ λαός μου ὑμεῖς ἐκεῖ κληθήσονται υἱοὶ θεοῦ ζῶντος
Nova Vulgata
2,2Et congregabuntur filii Iudae
et filii Israel pariter
et ponent sibimet caput unum
et ascendent de terra,
quia magnus dies Iezrahel.
AT greco Os2,2καὶ συναχθήσονται οἱ υἱοὶ Ιουδα καὶ οἱ υἱοὶ Ισραηλ ἐπὶ τὸ αὐτὸ καὶ θήσονται ἑαυτοῖς ἀρχὴν μίαν καὶ ἀναβήσονται ἐκ τῆς γῆς ὅτι μεγάλη ἡ ἡμέρα τοῦ Ιεζραελ
Nova Vulgata
2,3Dicite fratribus vestris: “Populus meus”
et sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”.
AT greco Os2,3εἴπατε τῷ ἀδελφῷ ὑμῶν Λαόσ-μου καὶ τῇ ἀδελφῇ ὑμῶν Ἠλεημένη
Nova Vulgata
2,4Contendite adversum matrem vestram; contendite,
quoniam ipsa non uxor mea,
et ego non vir eius;
auferat fornicationes suas a facie sua
et adulteria sua de medio uberum suorum,
AT greco Os2,4κρίθητε πρὸς τὴν μητέρα ὑμῶν κρίθητε ὅτι αὐτὴ οὐ γυνή μου καὶ ἐγὼ οὐκ ἀνὴρ αὐτῆς καὶ ἐξαρῶ τὴν πορνείαν αὐτῆς ἐκ προσώπου μου καὶ τὴν μοιχείαν αὐτῆς ἐκ μέσου μαστῶν αὐτῆς
Nova Vulgata
2,5ne forte exspoliem eam nudam
et statuam eam secundum diem nativitatis suae
et ponam eam quasi solitudinem
et statuam eam velut terram aridam
et interficiam eam siti.
AT greco Os2,5ὅπως ἂν ἐκδύσω αὐτὴν γυμνὴν καὶ ἀποκαταστήσω αὐτὴν καθὼς ἡμέρᾳ γενέσεως αὐτῆς καὶ θήσομαι αὐτὴν ὡς ἔρημον καὶ τάξω αὐτὴν ὡς γῆν ἄνυδρον καὶ ἀποκτενῶ αὐτὴν ἐν δίψει
Nova Vulgata
2,6Et filiorum illius non miserebor,
quoniam filii fornicationum sunt,
AT greco Os2,6καὶ τὰ τέκνα αὐτῆς οὐ μὴ ἐλεήσω ὅτι τέκνα πορνείας ἐστίν
Nova Vulgata
2,7quia fornicata est mater eorum,
turpiter egit, quae concepit eos;
quia dixit: “Vadam post amatores meos,
qui dant panes mihi et aquas meas,
lanam meam et linum meum,
oleum meum et potum meum”.
AT greco Os2,7ὅτι ἐξεπόρνευσεν ἡ μήτηρ αὐτῶν κατῄσχυνεν ἡ τεκοῦσα αὐτά εἶπεν γάρ ἀκολουθήσω ὀπίσω τῶν ἐραστῶν μου τῶν διδόντων μοι τοὺς ἄρτους μου καὶ τὸ ὕδωρ μου καὶ τὰ ἱμάτιά μου καὶ τὰ ὀθόνιά μου καὶ τὸ ἔλαιόν μου καὶ πάντα ὅσα μοι καθήκει
Nova Vulgata
2,8Propter hoc ecce ego saepiam
viam tuam spinis
et saepiam eam maceria,
et semitas suas non inveniet;
AT greco Os2,8διὰ τοῦτο ἰδοὺ ἐγὼ φράσσω τὴν ὁδὸν αὐτῆς ἐν σκόλοψιν καὶ ἀνοικοδομήσω τὰς ὁδοὺς αὐτῆς καὶ τὴν τρίβον αὐτῆς οὐ μὴ εὕρῃ
Nova Vulgata
2,9et sequetur amatores suos
et non apprehendet eos;
et quaeret eos et non inveniet
et dicet: “Vadam et revertar
ad virum meum priorem,
quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”.
AT greco Os2,9καὶ καταδιώξεται τοὺς ἐραστὰς αὐτῆς καὶ οὐ μὴ καταλάβῃ αὐτούς καὶ ζητήσει αὐτοὺς καὶ οὐ μὴ εὕρῃ αὐτούς καὶ ἐρεῖ πορεύσομαι καὶ ἐπιστρέψω πρὸς τὸν ἄνδρα μου τὸν πρότερον ὅτι καλῶς μοι ἦν τότε ἢ νῦν
Nova Vulgata
2,10Et haec nescivit quia ego
dedi ei frumentum et vinum et oleum
et argentum multiplicavi ei
et aurum, quae fecerunt Baal.
AT greco Os2,10καὶ αὐτὴ οὐκ ἔγνω ὅτι ἐγὼ δέδωκα αὐτῇ τὸν σῖτον καὶ τὸν οἶνον καὶ τὸ ἔλαιον καὶ ἀργύριον ἐπλήθυνα αὐτῇ αὐτὴ δὲ ἀργυρᾶ καὶ χρυσᾶ ἐποίησεν τῇ Βααλ
Nova Vulgata
2,11Idcirco convertar et sumam
frumentum meum in tempore suo
et vinum meum in tempore suo;
et auferam lanam meam et linum meum,
quae operiebant pudenda eius,
AT greco Os2,11διὰ τοῦτο ἐπιστρέψω καὶ κομιοῦμαι τὸν σῖτόν μου καθ’ ὥραν αὐτοῦ καὶ τὸν οἶνόν μου ἐν καιρῷ αὐτοῦ καὶ ἀφελοῦμαι τὰ ἱμάτιά μου καὶ τὰ ὀθόνιά μου τοῦ μὴ καλύπτειν τὴν ἀσχημοσύνην αὐτῆς
Nova Vulgata
2,12et nunc revelabo ignominiam eius
in oculis amatorum eius,
et nullus est qui eruat eam de manu mea.
AT greco Os2,12καὶ νῦν ἀποκαλύψω τὴν ἀκαθαρσίαν αὐτῆς ἐνώπιον τῶν ἐραστῶν αὐτῆς καὶ οὐδεὶς οὐ μὴ ἐξέληται αὐτὴν ἐκ χειρός μου
Nova Vulgata
2,13Et cessare faciam omne gaudium eius,
sollemnitatem eius, neomeniam eius,
sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
AT greco Os2,13καὶ ἀποστρέψω πάσας τὰς εὐφροσύνας αὐτῆς ἑορτὰς αὐτῆς καὶ τὰς νουμηνίας αὐτῆς καὶ τὰ σάββατα αὐτῆς καὶ πάσας τὰς πανηγύρεις αὐτῆς
Nova Vulgata
2,14et corrumpam vineam eius et ficum eius,
de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt,
quas dederunt mihi amatores mei”.
Et ponam eas in saltum,
et comedet illas bestia agri.
AT greco Os2,14καὶ ἀφανιῶ ἄμπελον αὐτῆς καὶ τὰς συκᾶς αὐτῆς ὅσα εἶπεν μισθώματά μου ταῦτά ἐστιν ἃ ἔδωκάν μοι οἱ ἐρασταί μου καὶ θήσομαι αὐτὰ εἰς μαρτύριον καὶ καταφάγεται αὐτὰ τὰ θηρία τοῦ ἀγροῦ καὶ τὰ πετεινὰ τοῦ οὐρανοῦ καὶ τὰ ἑρπετὰ τῆς γῆς
Nova Vulgata
2,15Et visitabo super eam dies Baalim,
quibus accendebat incensum
et ornabatur inaure sua et monili suo
et ibat post amatores suos,
sed mei obliviscebatur,
dicit Dominus.
AT greco Os2,15καὶ ἐκδικήσω ἐπ’ αὐτὴν τὰς ἡμέρας τῶν Βααλιμ ἐν αἷς ἐπέθυεν αὐτοῖς καὶ περιετίθετο τὰ ἐνώτια αὐτῆς καὶ τὰ καθόρμια αὐτῆς καὶ ἐπορεύετο ὀπίσω τῶν ἐραστῶν αὐτῆς ἐμοῦ δὲ ἐπελάθετο λέγει κύριος
Nova Vulgata
2,16Propter hoc ecce ego lactabo eam
et ducam eam in solitudinem
et loquar ad cor eius;
AT greco Os2,16διὰ τοῦτο ἰδοὺ ἐγὼ πλανῶ αὐτὴν καὶ τάξω αὐτὴν εἰς ἔρημον καὶ λαλήσω ἐπὶ τὴν καρδίαν αὐτῆς
Nova Vulgata
2,17et dabo ei vineas eius ex eodem loco
et vallem Achor, portam spei,
et respondebit ibi
iuxta dies iuventutis suae
et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
AT greco Os2,17καὶ δώσω αὐτῇ τὰ κτήματα αὐτῆς ἐκεῖθεν καὶ τὴν κοιλάδα Αχωρ διανοῖξαι σύνεσιν αὐτῆς καὶ ταπεινωθήσεται ἐκεῖ κατὰ τὰς ἡμέρας νηπιότητος αὐτῆς καὶ κατὰ τὰς ἡμέρας ἀναβάσεως αὐτῆς ἐκ γῆς Αἰγύπτου
Nova Vulgata
2,18Et erit: in die illa,
ait Dominus,
vocabis me: “Vir meus”
et non vocabis me ultra: “Baal meus”.
AT greco Os2,18καὶ ἔσται ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ λέγει κύριος καλέσει με ὁ ἀνήρ μου καὶ οὐ καλέσει με ἔτι Βααλιμ
Nova Vulgata
2,19Et auferam nomina Baalim de ore eius,
et non recordabitur ultra nominis eorum.
AT greco Os2,19καὶ ἐξαρῶ τὰ ὀνόματα τῶν Βααλιμ ἐκ στόματος αὐτῆς καὶ οὐ μὴ μνησθῶσιν οὐκέτι τὰ ὀνόματα αὐτῶν
Nova Vulgata
2,20Et percutiam eis foedus in die illa
cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae;
et arcum et gladium et bellum
conteram de terra
et cubare eos faciam confidenter.
AT greco Os2,20καὶ διαθήσομαι αὐτοῖς ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ διαθήκην μετὰ τῶν θηρίων τοῦ ἀγροῦ καὶ μετὰ τῶν πετεινῶν τοῦ οὐρανοῦ καὶ μετὰ τῶν ἑρπετῶν τῆς γῆς καὶ τόξον καὶ ῥομφαίαν καὶ πόλεμον συντρίψω ἀπὸ τῆς γῆς καὶ κατοικιῶ σε ἐπ’ ἐλπίδι
Nova Vulgata
2,21Et sponsabo te mihi in sempiternum;
et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio
et in misericordia et miserationibus.
AT greco Os2,21καὶ μνηστεύσομαί σε ἐμαυτῷ εἰς τὸν αἰῶνα καὶ μνηστεύσομαί σε ἐμαυτῷ ἐν δικαιοσύνῃ καὶ ἐν κρίματι καὶ ἐν ἐλέει καὶ ἐν οἰκτιρμοῖς
Nova Vulgata
2,22Et sponsabo te mihi in fide,
et cognosces Dominum.
AT greco Os2,22καὶ μνηστεύσομαί σε ἐμαυτῷ ἐν πίστει καὶ ἐπιγνώσῃ τὸν κύριον
Nova Vulgata
2,23Et erit: in illa die exaudiam,
dicit Dominus,
exaudiam caelos,
et illi exaudient terram;
AT greco Os2,23καὶ ἔσται ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ λέγει κύριος ἐπακούσομαι τῷ οὐρανῷ καὶ ὁ οὐρανὸς ἐπακούσεται τῇ γῇ
Nova Vulgata
2,24et terra exaudiet
triticum et vinum et oleum,
et haec exaudient Iezrahel.
AT greco Os2,24καὶ ἡ γῆ ἐπακούσεται τὸν σῖτον καὶ τὸν οἶνον καὶ τὸ ἔλαιον καὶ αὐτὰ ἐπακούσεται τῷ Ιεζραελ
Nova Vulgata
2,25Et seminabo eam mihi in terram
et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”;
AT greco Os2,25καὶ σπερῶ αὐτὴν ἐμαυτῷ ἐπὶ τῆς γῆς καὶ ἐλεήσω τὴν Οὐκ-ἠλεημένην καὶ ἐρῶ τῷ Οὐ-λαῷ-μου λαός μου εἶ σύ καὶ αὐτὸς ἐρεῖ κύριος ὁ θεός μου εἶ σύ
Nova Vulgata
2,26et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”;
et ipse dicet: “Deus meus es tu”».