Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 35

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 35
35,1David.

Iudica, Domine, iudicantes me;

impugna impugnantes me.
AT greco Sal35,1gr. psalm 35 (heb. 36) εἰς τὸ τέλος τῷ δούλῳ κυρίου τῷ Δαυιδ
Nova Vulgata
35,2Apprehende clipeum et scutum

et exsurge in adiutorium mihi.
AT greco Sal35,2φησὶν ὁ παράνομος τοῦ ἁμαρτάνειν ἐν ἑαυτῷ οὐκ ἔστιν φόβος θεοῦ ἀπέναντι τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ
Nova Vulgata
35,3Effunde frameam et securim

adversus eos, qui persequuntur me.

Dic animae meae: «Salus tua ego sum».
 
AT greco Sal35,3ὅτι ἐδόλωσεν ἐνώπιον αὐτοῦ τοῦ εὑρεῖν τὴν ἀνομίαν αὐτοῦ καὶ μισῆσαι
Nova Vulgata
35,4Confundantur et revereantur

quaerentes animam meam;

avertantur retrorsum et confundantur

cogitantes mihi mala.
 
AT greco Sal35,4τὰ ῥήματα τοῦ στόματος αὐτοῦ ἀνομία καὶ δόλος οὐκ ἐβουλήθη συνιέναι τοῦ ἀγαθῦναι
Nova Vulgata
35,5Fiant tamquam pulvis ante ventum,

et angelus Domini impellens eos;
AT greco Sal35,5ἀνομίαν διελογίσατο ἐπὶ τῆς κοίτης αὐτοῦ παρέστη πάσῃ ὁδῷ οὐκ ἀγαθῇ τῇ δὲ κακίᾳ οὐ προσώχθισεν
Nova Vulgata
35,6fiat via illorum tenebrae et lubricum,

et angelus Domini persequens eos.
 
AT greco Sal35,6κύριε ἐν τῷ οὐρανῷ τὸ ἔλεός σου καὶ ἡ ἀλήθειά σου ἕως τῶν νεφελῶν
Nova Vulgata
35,7Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum,

gratis foderunt foveam animae meae.
AT greco Sal35,7ἡ δικαιοσύνη σου ὡσεὶ ὄρη θεοῦ τὰ κρίματά σου ἄβυσσος πολλή ἀνθρώπους καὶ κτήνη σώσεις κύριε
Nova Vulgata
35,8Veniat illi calamitas, quam ignorat,

et captio, quam abscondit, apprehendat eum,
et in eandem calamitatem ipse cadat.
 
AT greco Sal35,8ὡς ἐπλήθυνας τὸ ἔλεός σου ὁ θεός οἱ δὲ υἱοὶ τῶν ἀνθρώπων ἐν σκέπῃ τῶν πτερύγων σου ἐλπιοῦσιν
Nova Vulgata
35,9Anima autem mea exsultabit in Domino

et delectabitur super salutari suo.
 
AT greco Sal35,9μεθυσθήσονται ἀπὸ πιότητος τοῦ οἴκου σου καὶ τὸν χειμάρρουν τῆς τρυφῆς σου ποτιεῖς αὐτούς
Nova Vulgata
35,10Omnia ossa mea dicent:

«Domine, quis similis tibi?

Eripiens inopem de manu fortiorum eius,

egenum et pauperem a diripientibus eum».
 
AT greco Sal35,10ὅτι παρὰ σοὶ πηγὴ ζωῆς ἐν τῷ φωτί σου ὀψόμεθα φῶς
Nova Vulgata
35,11Surgentes testes iniqui,

quae ignorabam, interrogabant me;
AT greco Sal35,11παράτεινον τὸ ἔλεός σου τοῖς γινώσκουσίν σε καὶ τὴν δικαιοσύνην σου τοῖς εὐθέσι τῇ καρδίᾳ
Nova Vulgata
35,12retribuebant mihi mala pro bonis,

desolatio est animae meae.
 
AT greco Sal35,12μὴ ἐλθέτω μοι ποὺς ὑπερηφανίας καὶ χεὶρ ἁμαρτωλῶν μὴ σαλεύσαι με
Nova Vulgata
35,13Ego autem, cum infirmarentur,

induebar cilicio,

humiliabam in ieiunio animam meam,

et oratio mea in sinu meo convertebatur.
AT greco Sal35,13ἐκεῖ ἔπεσον οἱ ἐργαζόμενοι τὴν ἀνομίαν ἐξώσθησαν καὶ οὐ μὴ δύνωνται στῆναι
Nova Vulgata
35,14Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam,

quasi lugens matrem contristatus incurvabar.
 
Nova Vulgata
35,15Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt;

convenerunt contra me percutientes, et ignoravi.
Nova Vulgata
35,16Diripuerunt et non desistebant;

tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione,

frenduerunt super me dentibus suis.
 
Nova Vulgata
35,17Domine, quamdiu aspicies?

Restitue animam meam a malignitate eorum,

a leonibus unicam meam.
Nova Vulgata
35,18Confitebor tibi in ecclesia magna,

in populo multo laudabo te.
 
Nova Vulgata
35,19Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces,

qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
Nova Vulgata
35,20Etenim non pacifice loquebantur

et contra mansuetos terrae dolos cogitabant.
Nova Vulgata
35,21Et dilataverunt super me os suum;

dixerunt: «Euge, euge, viderunt oculi nostri».
 
Nova Vulgata
35,22Vidisti, Domine, ne sileas;

Domine, ne discedas a me.
Nova Vulgata
35,23Exsurge et evigila ad iudicium meum,

Deus meus et Dominus meus, ad causam meam.
 
Nova Vulgata
35,24Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus,

et non supergaudeant mihi.
Nova Vulgata
35,25Non dicant in cordibus suis:

«Euge animae nostrae»;

nec dicant: «Devoravimus eum».
 
Nova Vulgata
35,26Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis;

induantur confusione et reverentia,
qui magna loquuntur super me.
Nova Vulgata
35,27Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam,

et dicant semper: «Magnificetur Dominus,

qui vult pacem servi sui».
 
Nova Vulgata
35,28Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam,

tota die laudem tuam.