Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 3

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 3 3,1Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;
Nova Vulgata 3,2hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”.
Nova Vulgata 3,3Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”.
Nova Vulgata 3,4Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”.
Nova Vulgata Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
5 renatus fuerit
Nova Vulgata 3,6Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
Nova Vulgata 3,7Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
Nova Vulgata 3,8Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”.
Nova Vulgata 3,9Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”.
Nova Vulgata 3,10Respondit Iesus et dixit ei: “ Tu es magister Israel et haec ignoras?
Nova Vulgata Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
11 dico tibi quia quod scimus
Nova Vulgata 3,12Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?
Nova Vulgata Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.
13 Filius hominis qui est in caelo
Nova Vulgata 3,14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
Nova Vulgata ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”.
15 qui credit in ipso non pereat, sed habeat
Nova Vulgata
3,16Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Nova Vulgata Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
17 Deus Filium suum
Nova Vulgata 3,18Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
Nova Vulgata Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
19 iudicium quia lux
Nova Vulgata 3,20Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;
Nova Vulgata 3,21qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
Nova Vulgata
3,22Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat.
Nova Vulgata 3,23Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;
Nova Vulgata 3,24nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
Nova Vulgata
Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione.
25 cum Iudaeis
Nova Vulgata 3,26Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum! ”.
Nova Vulgata 3,27Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
Nova Vulgata Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.
28 ego non sum Christus, sed quia missus sum
Nova Vulgata 3,29Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
Nova Vulgata 3,30Illum oportet crescere, me autem minui ”.
Nova Vulgata
3,31Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;
Nova Vulgata 3,32et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.
Nova Vulgata 3,33Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
Nova Vulgata Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur, non enim ad mensuram dat Spiritum.
34 dat Deus Spiritum
Nova Vulgata 3,35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
Nova Vulgata 3,36Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.