Nova Vulgata6In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum.
1eo quod dispicerentur
Nova VulgataConvocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “ Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;
2nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
Nova Vulgataconsiderate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;
3considerate ergo fratres | quos constituamus
Nova Vulgata6,4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus ”.
Nova VulgataEt placuit sermo coram omni multitudine, et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,
5et Nicolaum advenam Antiochenum
Nova Vulgataquos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
6hos statuerunt
Nova Vulgata 6,7Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.
Nova Vulgata Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo.
8fratia et fortitudine
Nova Vulgata6,9Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano,
Nova Vulgata6,10et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur.
Nova VulgataTunc submiserunt viros, qui dicerent: “ Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum ”;
11qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae
Nova Vulgataet commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
12commoverunt itaque plebem
Nova Vulgata6,13et statuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem;
Nova Vulgataaudivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses ”.
14et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
Nova Vulgata 6,15Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.