Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 147

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 147
147,1ALLELUIA.

Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro,

quoniam iucundum est celebrare laudem.
 
AT greco Sal147,1gr. psalm 147 (heb. 147b) αλληλουια Αγγαιου καὶ Ζαχαριου ἐπαίνει Ιερουσαλημ τὸν κύριον αἴνει τὸν θεόν σου Σιων
Nova Vulgata
147,2Aedificans Ierusalem Dominus,

dispersos Israelis congregabit.
AT greco Sal147,2ὅτι ἐνίσχυσεν τοὺς μοχλοὺς τῶν πυλῶν σου εὐλόγησεν τοὺς υἱούς σου ἐν σοί
Nova Vulgata
147,3Qui sanat contritos corde

et alligat plagas eorum;
AT greco Sal147,3ὁ τιθεὶς τὰ ὅριά σου εἰρήνην καὶ στέαρ πυροῦ ἐμπιπλῶν σε
Nova Vulgata
147,4qui numerat multitudinem stellarum

et omnibus eis nomina vocat.
AT greco Sal147,4ὁ ἀποστέλλων τὸ λόγιον αὐτοῦ τῇ γῇ ἕως τάχους δραμεῖται ὁ λόγος αὐτοῦ
Nova Vulgata
147,5Magnus Dominus noster et magnus virtute,

sapientiae eius non est numerus.
AT greco Sal147,5τοῦ διδόντος χιόνα ὡσεὶ ἔριον ὁμίχλην ὡσεὶ σποδὸν πάσσοντος
Nova Vulgata
147,6Sustentat mansuetos Dominus,

humilians autem peccatores usque ad terram.
 
AT greco Sal147,6βάλλοντος κρύσταλλον αὐτοῦ ὡσεὶ ψωμούς κατὰ πρόσωπον ψύχους αὐτοῦ τίς ὑποστήσεται
Nova Vulgata
147,7Praecinite Domino in confessione,

psallite Deo nostro in cithara.
AT greco Sal147,7ἀποστελεῖ τὸν λόγον αὐτοῦ καὶ τήξει αὐτά πνεύσει τὸ πνεῦμα αὐτοῦ καὶ ῥυήσεται ὕδατα
Nova Vulgata
147,8Qui operit caelum nubibus

et parat terrae pluviam.
Qui producit in montibus fenum

et herbam servituti hominum
AT greco Sal147,8ἀπαγγέλλων τὸν λόγον αὐτοῦ τῷ Ιακωβ δικαιώματα καὶ κρίματα αὐτοῦ τῷ Ισραηλ
Nova Vulgata
147,9Qui dat iumentis escam ipsorum

et pullis corvorum invocantibus eum.
AT greco Sal147,9οὐκ ἐποίησεν οὕτως παντὶ ἔθνει καὶ τὰ κρίματα αὐτοῦ οὐκ ἐδήλωσεν αὐτοῖς
Nova Vulgata
147,10Non in fortitudine equi delectatur

nec in tibiis viri beneplacitum est ei.
Nova Vulgata
147,11Beneplacitum est Domino super timentes eum

et in eis, qui sperant super misericordia eius.
 
Nova Vulgata
147,12Lauda, Ierusalem, Dominum;

collauda Deum tuum, Sion.
 
Nova Vulgata
147,13Quoniam confortavit seras portarum tuarum,

benedixit filiis tuis in te.
Nova Vulgata
147,14Qui ponit fines tuos pacem

et adipe frumenti satiat te.
Nova Vulgata
147,15Qui emittit eloquium suum terrae,

velociter currit verbum eius.
Nova Vulgata
147,16Qui dat nivem sicut lanam,

pruinam sicut cinerem spargit.
 
Nova Vulgata
147,17Mittit crystallum suam sicut buccellas;

ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
Nova Vulgata
147,18Emittet verbum suum et liquefaciet ea,

flabit spiritus eius, et fluent aquae.
Nova Vulgata
147,19Qui annuntiat verbum suum Iacob,

iustitias et iudicia sua Israel.
Nova Vulgata
147,20Non fecit taliter omni nationi,

et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.