Nova Vulgata22,1Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;
Nova Vulgata2,2si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
Nova VulgataEt hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.
3tristiam super tristitiam habeam | oportuerat
Nova VulgataNam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vos.
4abundantius in vobis
Nova Vulgata 2,5Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.
Nova Vulgata2,6Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,
Nova Vulgata2,7ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.
Nova Vulgata2,8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;
Nova Vulgataideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis.
9ut cognoscam experimentum vestrum
Nova Vulgata2,10Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
Nova Vulgata2,11ut non circumveniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationes eius.
Nova Vulgata Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
12propter evangelium Christi
Nova Vulgata2,13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.
Nova VulgataDeo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
14in Christo Iesu
Nova Vulgata2,15Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:
Nova Vulgataaliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?
16odor mortis in mortem | odor vitae in vitam | quis tam idoneus
Nova VulgataNon enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.