Nova Vulgata15Erant autem appropinquantes ei omnes publicani et peccatores, ut audirent illum.
1ei publicani
Nova VulgataEt murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “ Hic peccatores recipit et manducat cum illis ”.
2dicentes quia
Nova Vulgata15,3Et ait ad illos parabolam istam dicens:
Nova Vulgata15,4Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam?
Nova Vulgata15,5Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens
Nova Vulgata15,6et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”.
Nova VulgataDico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia.
7Dico vobis quod ita | paenitentiam habente
Nova Vulgata 15,8Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat?
Nova Vulgata15,9Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: “Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram”.
Nova VulgataIta dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente ”.
10gaudium erit
Nova Vulgata Ait autem: “ Homo quidam habebat duos filios.
11Homo quidam habuit
Nova Vulgata15,12Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam.
Nova Vulgata15,13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Nova Vulgata15,14Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.
Nova Vulgata15,15Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos;
Nova Vulgataet cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat.
16et cupiebat implere ventrem suum
Nova Vulgata15,17In se autem reversus dixit: “Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo.
Nova Vulgata15,18Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te
Nova Vulgata15,19et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis”.
Nova Vulgata15,20Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum.
Nova Vulgata15,21Dixitque ei filius: “Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus”.
Nova Vulgata15,22Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes
Nova Vulgata et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur,
23saginatum et occidite
Nova Vulgata15,24quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est”. Et coeperunt epulari.
Nova Vulgata Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros
25et chorum
Nova Vulgata15,26et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent.
Nova Vulgata15,27Isque dixit illi: “Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”.
Nova Vulgata15,28Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum.
Nova Vulgata15,29At ille respondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer,
Nova Vulgatased postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum”.
30substantiam suam
Nova Vulgata15,31At ipse dixit illi: “Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt;
Nova Vulgata15,32epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est” ”.