Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 13

Apocalypsis Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 13 Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem cornua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae.
1 habentem capita septem et cornua decem
Nova Vulgata Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam et thronum suum et potestatem magnam.
2 Et bestiam quam vidi | virtutem suam et potestatem magnam
Nova Vulgata 13,3Et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est.
     Et admirata est universa terra post bestiam, 
Nova Vulgata et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes: “ Quis similis bestiae, et quis potest pugnare cum ea? ”.
4 et quis poterit pugnare cum ea
Nova Vulgata
Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos.
5 loquens magna et blasphemiae
Nova Vulgata Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in caelo habitant.
6 et tabernaculum eius et eos qui
Nova Vulgata Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem.
7 potestas in omnem tribum
Nova Vulgata Et adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitae Agni, qui occisus est, ab origine mundi.
8 quorum non sunt scripta nomina
Nova Vulgata 13,9Si quis habet aurem, audiat:
Nova Vulgata
Si quis in captivitatem,
in captivitatem
vadit;
si quis in gladio debet occidi,
oportet eum in gladio occidi.
     Hic est patientia et fides sanctorum.
10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi
Nova Vulgata
13,11Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco.
Nova Vulgata Et potestatem prioris bestiae omnem facit in conspectu eius. Et facit terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis.
12 faciebat in conspectu eius | et inhabitantes in eam
Nova Vulgata Et facit signa magna, ut etiam ignem faciat de caelo descendere in terram in conspectu hominum.
13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere
Nova Vulgata 13,14Et seducit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii et vixit.
Nova Vulgata Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
15 et faciat quicumque
Nova Vulgata Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus suis,
16 et faciet omnes | habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis
Nova Vulgata et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, nomen bestiae aut numerum nominis eius.
17 nisi qui habet caracter nomen bestiae
Nova Vulgata 13,18Hic sapientia est: qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est: et numerus eius est sescenti sexaginta sex.