Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 9

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 9 9,1Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
Nova Vulgata 9,2quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo.
Nova Vulgata Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,
3 Optabam enim | qui sunt cognati mei
Nova Vulgata qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,
4 et legislatio et obsequium et promissa
Nova Vulgata quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
5 quorum patres
Nova Vulgata
9,6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
Nova Vulgata 9,7neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
Nova Vulgata Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen;
8 aestimantur in semine
Nova Vulgata 9,9promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”.
Nova Vulgata 9,10Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro;
Nova Vulgata 9,11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
Nova Vulgata non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”;
12 dictum est ei quia
Nova Vulgata 9,13sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”.
Nova Vulgata
Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!
14 numquid iniquitas apud Deum
Nova Vulgata 9,15Moysi enim dicit: “Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto”.
Nova Vulgata
9,16Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei.
Nova Vulgata Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”.
17 pharaoni quia
Nova Vulgata 9,18Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat.
Nova Vulgata
Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ”.
19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur | quis resistit?
Nova Vulgata O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.
20 O homo tu quis es | numquid dicit
Nova Vulgata An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
21 aliud vero in contumeliam
Nova Vulgata 9,22Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
Nova Vulgata et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam,
23 ut ostenderet
Nova Vulgata 9,24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus?
Nova Vulgata Sicut et in Osee dicit:
Vocabo Non plebem meam Plebem meam
et Non dilectam Dilectam.
25 Sicut in Osee | et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
Nova Vulgata 9,26Et erit: in loco, ubi dictum est eis:
“Non plebs mea vos”,
ibi vocabuntur Filii Dei vivi
”.
Nova Vulgata
9,27Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
Nova Vulgata Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ”.
28 et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
Nova Vulgata
9,29Et sicut praedixit Isaias:
Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorra similes fuissemus
”.
Nova Vulgata
9,30Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est;
Nova Vulgata Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.
31 in legem iustitiae non pervenit
Nova Vulgata 9,32Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,
Nova Vulgata sicut scriptum est:
Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali;
et, qui credit in eo, non confundetur
”.
33 et omnis qui credit in eum