Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 4 Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: 
1 et adventum ipsius
Nova Vulgata praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina. 
2 argue, obsecra, increpa  | in omni patientia
Nova Vulgata 4,3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, 
Nova Vulgata 4,4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 
Nova Vulgata Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple.
5 Clem.: ministerium tuum imple. Sobrius esto
Nova Vulgata
4,6Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. 
Nova Vulgata 4,7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; 
Nova Vulgata in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
8 sed et his qui
Nova Vulgata
4,9Festina venire ad me cito. 
Nova Vulgata Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;
10 Crescens in Galliam
Nova Vulgata Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium. 
11 adsume et adduc tecum 
Nova Vulgata 4,12Tychicum autem misi Ephesum.
Nova Vulgata Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas. 
13 veniens adfers
Nova Vulgata Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius; 
14 reddat ei
Nova Vulgata 4,15quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.
Nova Vulgata
4,16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; 
Nova Vulgata 4,17Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis.
Nova Vulgata 4,18Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
Nova Vulgata
4,19Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum. 
Nova Vulgata 4,20Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 
Nova Vulgata 4,21Festina ante hiemem venire.
     Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.
Nova Vulgata
Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.
22 Dominus Iesus | Gratia nobiscum. Amen