Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 10

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 10 Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
1 Dominus et alios septuaginta duos
Nova Vulgata Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
2 operarios in messem
Nova Vulgata 10,3Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
Nova Vulgata 10,4Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
Nova Vulgata 10,5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”.
Nova Vulgata 10,6Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.
Nova Vulgata 10,7In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
Nova Vulgata 10,8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis,
Nova Vulgata 10,9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”.
Nova Vulgata 10,10In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite:
Nova Vulgata “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote quia appropinquavit regnum Dei”.
11 qui adhesit nobis de civitate vestra
Nova Vulgata 10,12Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.
Nova Vulgata
10,13Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent.
Nova Vulgata 10,14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.
Nova Vulgata
Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris!
15 Capharnaum, usque in caelum exaltata
Nova Vulgata
10,16Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”.
Nova Vulgata
10,17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”.
Nova Vulgata 10,18Et ait illis: “ Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.
Nova Vulgata 10,19Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.
Nova Vulgata 10,20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.
Nova Vulgata
10,21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.
Nova Vulgata 10,22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius nisi Pater, et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
Nova Vulgata
Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quae videtis.
23 ad discipulos suos dixit
Nova Vulgata 10,24Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”.
Nova Vulgata
Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”.
25 temptans illum et dicens
Nova Vulgata 10,26At ille dixit ad eum: “ In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ”.
Nova Vulgata Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.
27 Ille respondens
Nova Vulgata 10,28Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”.
Nova Vulgata 10,29Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis est meus proximus? ”.
Nova Vulgata
10,30Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto.
Nova Vulgata 10,31Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit;
Nova Vulgata 10,32similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit.
Nova Vulgata 10,33Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,
Nova Vulgata 10,34et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit.
Nova Vulgata 10,35Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”.
Nova Vulgata 10,36Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ”.
Nova Vulgata 10,37At ille dixit: “ Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi Iesus: “ Vade et tu fac similiter ”.
Nova Vulgata
Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum.
38 Factum est autem dum irent et ipse itravit | excepit illum in domum suam
Nova Vulgata 10,39Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
Nova Vulgata 10,40Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”.
Nova Vulgata 10,41Et respondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima,
Nova Vulgata porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ”.
42 Maria optimam partem elegit