Nova Vulgata1Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae
1et manus nostrae temptaverunt
Nova Vulgata— et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis —
2et vita manifestata est | apud Patrem
Nova Vulgataquod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.
3ut et vos societatem habeatis nobiscum | et societas nostra sit
Nova VulgataEt haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.
4Et haec scribimus vobis ut
Nova Vulgata1,5Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
Nova Vulgata Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;
6quoniam societatem
Nova Vulgatasi autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
7sicut et ipse | societatem habemus
Nova Vulgata Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
8ipsi nos seducimus
Nova VulgataSi confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
9ab omni iniquitate
Nova Vulgata1,10Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.