Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 7

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 7 7,1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
Nova Vulgata 7,2Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.
Nova Vulgata 7,3Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.
Nova Vulgata At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “ Dignus est, ut hoc illi praestes:
4 dicentes ei quia
Nova Vulgata 7,5diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ”.
Nova Vulgata Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “ Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres,
6 Et cum iam | misit ad eum centurio amicos dicens
Nova Vulgata propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.
7 et sanabitur
Nova Vulgata Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit ”.
9 Iesus miratus est et conversus | Amen dico vobis
Nova Vulgata 7,9Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “ Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ”.
Nova Vulgata Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
10 invenerunt servum qui languerat sanum
Nova Vulgata
Et factum est deinceps, ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.
11 deinceps ibat in civitatem
Nova Vulgata 7,12Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae, et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.
Nova Vulgata 7,13Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “ Noli flere! ”.
Nova Vulgata 7,14Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “ Adulescens, tibi dico: Surge! ”.
Nova Vulgata 7,15Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae.
Nova Vulgata Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
16 dicentes quia Propheta | et quia Deus visitavit
Nova Vulgata 7,17Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem.
Nova Vulgata
7,18Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
Nova Vulgata 7,19Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”.
Nova Vulgata 7,20Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?” ”.
Nova Vulgata In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum.
21 In ipsa autem hora
Nova Vulgata Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;
22 et audistis quia | leprosi mundantur surdi audiunt
Nova Vulgata 7,23et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”.
Nova Vulgata
Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
24 Clem.: vento agitatam
Nova Vulgata 7,25Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
Nova Vulgata 7,26Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.
Nova Vulgata 7,27Hic est, de quo scriptum est:
Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam
tuam ante te”.
Nova Vulgata
Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
28 Dico enim vobis | propheta Iohanne Baptista
Nova Vulgata 7,29Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;
Nova Vulgata 7,30pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
Nova Vulgata
7,31Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?
Nova Vulgata Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit:
“Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis;
lamentavimus, et non plorastis!”.
32 ad invicem et dicentibus
Nova Vulgata
7,33Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”;
Nova Vulgata 7,34venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”.
Nova Vulgata 7,35Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ”.
Nova Vulgata
7,36Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.
Nova Vulgata 7,37Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti
Nova Vulgata et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
38 pedes eius lacrimis coepit rigare
Nova Vulgata
7,39Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “ Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ”.
Nova Vulgata 7,40Et respondens Iesus dixit ad illum: “ Simon, habeo tibi aliquid dicere ”. At ille ait: “ Magister, dic ”.
Nova Vulgata 7,41“ Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
Nova Vulgata Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ”.
42 quis ergo eum plus diliget
Nova Vulgata 7,43Respondens Simon dixit: “ Aestimo quia is, cui plus donavit ”. At ille dixit ei: “ Recte iudicasti ”.
Nova Vulgata 7,44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.
Nova Vulgata 7,45Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
Nova Vulgata 7,46Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos.
Nova Vulgata Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ”.
47 remittentur ei peccata multa
Nova Vulgata Dixit autem ad illam: “Remissa sunt peccata tua”.
48 remittuntur tibi peccata 
Nova Vulgata 7,49Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”.
Nova Vulgata 7,50Dixit autem ad mulierem: “ Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ”.