Nova Vulgata1111,1Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “ Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo.
Nova VulgataAtrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
2ne metieris eum
Nova Vulgata11,3Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis ”.
Nova Vulgata11,4Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
Nova VulgataEt si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.
5et si quis eos voluerit nocere ignis exiet | et devorabit
Nova VulgataHi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum, et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint.
6potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum
Nova Vulgata11,7Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos.
Nova VulgataEt corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est;
8et corpora eorum in plateis
Nova Vulgataet vident de populis et tribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinunt poni in monumento.
9et videbunt | corpora eorum per tres dies et dimidium | in monumentis
Nova VulgataEt inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram.
10gaudebunt super illis et iucundabuntur
Nova Vulgata Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos.
11qui viderunt eos
Nova Vulgata11,12Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “ Ascendite huc ”; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum.
Nova Vulgata11,13Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia, et reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli.
Nova Vulgata Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito.
14ecce vae tertium veniet cito
Nova Vulgata 11,15Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: “ Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum ”.
Nova Vulgata Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis, ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum
16sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas
Nova Vulgata11,17dicentes: “ Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
Nova Vulgata Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis, et exterminare eos, qui exterminant terram ”.
18pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram
Nova Vulgata 11,19Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.