Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 10

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 10 10,1“ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro;
Nova Vulgata 10,2qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
Nova Vulgata 10,3Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas.
Nova Vulgata Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;
4 Et cum
Nova Vulgata alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”.
5 non sequuntur
Nova Vulgata Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
6 quid loqueretur eis
Nova Vulgata
Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. 
7 Dixit ergo eis iterum | dico vobis quia
Nova Vulgata Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves.
8 quotquot venerunt fures sunt
Nova Vulgata 10,9Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
Nova Vulgata 10,10Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.
Nova Vulgata Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
11 dat pro ovibus
Nova Vulgata mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit —
12 et lupus rapit et dispergit oves
Nova Vulgata quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
13 mercennarius autem fugit, quia mercennarius est
Nova Vulgata 10,14Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,
Nova Vulgata sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.
15 novit | agnosco
Nova Vulgata Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
16 et net unum ovile et unus pastor
Nova Vulgata 10,17Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
Nova Vulgata 10,18Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ”.
Nova Vulgata
10,19Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
Nova Vulgata 10,20Dicebant autem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”.
Nova Vulgata 10,21Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? ”.
Nova Vulgata
Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;
22 Facta sunt autem | et hiems erat
Nova Vulgata 10,23et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
Nova Vulgata 10,24Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “ Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ”.
Nova Vulgata Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
25 loquor vobis et non creditis
Nova Vulgata 10,26Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
Nova Vulgata 10,27Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me,
Nova Vulgata 10,28et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Nova Vulgata Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.
29 de manu Patris mei
Nova Vulgata 10,30Ego et Pater unum sumus ”.
Nova Vulgata
Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
31 Sustulerunt lapides
Nova Vulgata Respondit eis Iesus: “ Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis? ”.
32 ex Patre meo
Nova Vulgata 10,33Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”.
Nova Vulgata Respondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”.
34 quia ego dixi
Nova Vulgata 10,35Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,
Nova Vulgata quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: “Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum?
36 vos dicitis quia
Nova Vulgata 10,37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;
Nova Vulgata si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.
38 ut cognoscatis et credatis
Nova Vulgata Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
39 Quaerebant ergo eum
Nova Vulgata
10,40Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.
Nova Vulgata 10,41Et multi venerunt ad eum et dicebant: “ Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant ”.
Nova Vulgata Et multi crediderunt in eum illic.
42 crediderunt in eum