Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli

1 1Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo: 
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem, 
3 ita ut dignum est
4ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis, 
5 indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini, 
5 in exemplum iusti iudicii Dei 
siquidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant, 
6 si tamen
7et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius, 
in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu, 
8 in flamma ignis
qui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius
9 qui poenas dabunt in interitu aeternas
10cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.

Ad quod etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute, 
11 In quo etiam | Deus et impleat
ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
12 ut clarificetur

Note al testo

3 ita ut dignum est
5 in exemplum iusti iudicii Dei 
6 si tamen
8 in flamma ignis
9 qui poenas dabunt in interitu aeternas
11 In quo etiam | Deus et impleat
12 ut clarificetur