Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9

Amos

7 1Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat locustas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis.
2Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: «Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?».
3Misertus est Dominus super hoc. «Non erit», dixit Dominus Deus.

4Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.
5Et dixi: «Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?».
6Misertus est Dominus super hoc. «Sed et istud non erit», dicit Dominus Deus.

Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii.
7 Dominus Deus – Lege ’adonāj jhwh; TM «Dominus» post «ecce»
8Et dixit Dominus ad me: «Quid tu vides, Amos?». Et dixi: «Trullam caementarii». Et dixit Dominus: «Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
9Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio».

10Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: «Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.
11Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua”». 
12Et dixit Amasias ad Amos: «Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
13et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est».
14Responditque Amos et dixit ad Amasiam:
«Non sum propheta
et non sum filius prophetae;
sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.

15Et tulit me Dominus,
cum sequerer gregem,
et dixit Dominus ad me:
“Vade, propheta ad populum meum Israel”.

16Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac”.
17Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua”».

Note al testo

7 Dominus Deus – Lege ’adonāj jhwh; TM «Dominus» post «ecce»