Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14

Osee

10
1Vitis frondosa Israel,
fructum producens sibi;
secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,
iuxta ubertatem terrae suae
decoravit simulacra.

2Divisum est cor eorum,
nunc poenas solvent;
ipse confringet aras eorum,
depopulabitur simulacra eorum.

3Profecto nunc dicent:
«Non est rex nobis;
non enim timemus Dominum,
et rex quid faciet nobis?».

Loqui verba, iurare in vanum,
ferire foedus;
et germinabit quasi venenum ius
super sulcos agri.
4 Loqui – Lege dabbēr; TM «locuti sunt»

De vitulo Bethaven
trement habitatores Samariae;
quia luget super eum populus eius;
dum sacerdotes eius super eum
exsultant in gloria eius;
vere migrabit ab eo.
5 De vitulo – Lege cum Gr, Theod et Syr leēgel; TM «de vitulis»

6Siquidem et ipse in Assyriam delatus est,
munus regi magno;
confusio Ephraim capiet,
et confundetur Israel in consilio suo.

7Perit Samaria,
rex eius quasi festuca super faciem aquae.

8Et disperdentur excelsa impietatis,
peccatum Israel;
spina et tribulus ascendet
super aras eorum,
et dicent montibus: «Operite nos!»
et collibus: «Cadite super nos!».

Ex diebus Gabaa peccavit Israel;
ibi perstiterunt.
Non comprehendet eos in Gabaa
proelium super filios iniquitatis?
9 Peccavit – Lege cum paucis mss (cfr. Gr et Vg) ḥaṭṭa’t (peccatum); TM «peccasti»

10«Iuxta desiderium meum corripiam eos;
congregabuntur super eos populi,
cum corripientur propter duas iniquitates suas.

11Ephraim vitula docta,
diligens trituram.
Et ego transivi super pulchritudinem colli eius;
iunxi Ephraim aratro,
arabit Iudas,
sarriet sibi Iacob.

12Seminate vobis in iustitia,
metite secundum caritatem;
innovate vobis novale.
Tempus est requirendi Dominum,
donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.

Arastis impietatem,
iniquitatem messuistis,
comedistis frugem mendacii,
quia confisus es in curribus tuis,
in multitudine fortium tuorum.
13 In curribus tuis – Lege cum Gr berikbekā; TM «in via tua»

14Consurget tumultus in populo tuo,
et omnes munitiones tuae vastabuntur,
sicut vastavit Salman Betharbeel
in die proelii,
matre super filios allisa.

15Sic faciet vobis Bethel
propter maximam nequitiam vestram.
Mane interibit rex Israel.

Note al testo

4 Loqui – Lege dabbēr; TM «locuti sunt»
5 De vitulo – Lege cum Gr, Theod et Syr leēgel; TM «de vitulis»
9 Peccavit – Lege cum paucis mss (cfr. Gr et Vg) ḥaṭṭa’t (peccatum); TM «peccasti»
13 In curribus tuis – Lege cum Gr berikbekā; TM «in via tua»