Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14

Zachariae

12 1Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo:
2«Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in circuitu. Hoc erit in obsidione contra Ierusalem.
3Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; om-nes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae.
4In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem et ascenso-rem eius in amentiam; et super domum Iudae aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate.
Et dicent duces Iudae in corde suo: “Robur habitantium Ierusalem est in Domino exercituum, Deo eorum”.
5 Habitantium – Lege  cum ms Targ lejōše; TM «mihi habitantes»
In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in cir-cuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo.
6 In loco suo – Lege cum ms Graeco; TM addit «in Ierusalem»
Et salvabit Dominus prius tabernacula Iudae, ut non elevetur gloria domus David et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam.
7 Habitantium – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss jōše; TM «habitantis»
In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
8 Habitatores – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss jōše; TM «habitatorem»

9Et erit: in die illa quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contra Ie-rusalem,
et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gra-tiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogeni-tum.
10 Habitatores – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss jōše; TM «habitatorem»
Dolebunt – Lege cum Vg wehāme; TM «et dolebit»
11In die illa magnus erit planctus in Ierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddo;
12et planget terra, singulae familiae seorsum:

13familia domus David seorsum

et mulieres eorum seorsum;

familia domus Nathan seorsum

et mulieres eorum seorsum;

14omnes reliquae familiae, singulae familiae seorsum
et mulieres eorum seorsum.

Note al testo

5 Habitantium – Lege  cum ms Targ lejōše; TM «mihi habitantes»
6 In loco suo – Lege cum ms Graeco; TM addit «in Ierusalem»
7 Habitantium – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss jōše; TM «habitantis»
8 Habitatores – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss jōše; TM «habitatorem»
10 Habitatores – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss jōše; TM «habitatorem»
Dolebunt – Lege cum Vg wehāme; TM «et dolebit»