Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

62
1Magistro chori. Secundum Iduthun. Psalmus. David.

2In Deo tantum quiesce, anima mea,

ab ipso enim salutare meum.

3Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum,

praesidium meum; non movebor amplius.
 

4Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos

tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?

5Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere;

delectabantur mendacio.

Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.

6In Deo tantum quiesce, anima mea,
quoniam ab ipso patientia mea.

7Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum,

praesidium meum; non movebor.
 

8In Deo salutare meum et gloria mea;
Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.

9Sperate in eo, omnis congregatio populi,

effundite coram illo corda vestra;

Deus refugium nobis.

10Verumtamen vanitas filii Adam,

mendacium filii hominum.

In stateram si conscendant,

super fumum leves sunt omnes.
 

11Nolite sperare in violentia

et in rapina nolite decipi;

divitiae si affluant, nolite cor apponere.

12Semel locutus est Deus,

duo haec audivi:

quia potestas Deo est,

13et tibi, Domine, misericordia;

quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.