Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14

Zachariae

3 1Et ostendit mihi Iesua sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.

Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?”.
2 Angelus – Lege cum Syr mal’ak; TM omittit
3Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli.
4Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auferte vestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis”.
Et dixit: “Ponite cidarim mundam super caput eius”. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini sta-bat.
5 Et dixit: Ponite – Lege cum Vg wajjô’mer śimû (cfr. Targ et Syr); TM «et dixi: Ponent»

6Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens:
7“Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt.

8Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen.
9Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
10In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum suum subter vi-tem et subter ficum”.

Note al testo

2 Angelus – Lege cum Syr mal’ak; TM omittit
5 Et dixit: Ponite – Lege cum Vg wajjô’mer śimû (cfr. Targ et Syr); TM «et dixi: Ponent»