Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13

Nehemiae

1 Verba Nehemiae filii Hachaliae.
    Et factum est in mense Casleu, anno vicesimo, et ego eram in castro Susan.

Explicatio siglorum:
Esd A = Liber Apocryphus Esdrae, ed. A. Rahlfs; Esd Alex = Liber Apocryphus Esdrae, iuxta codicem Alexandrinum; Esd Luc = Liber Apocryphus Esdrae, prout habetur in recensione Luciani; Esd Lag = Liber Apocryphus Esdrae, ed. P. de Lagarde; Gr Vat = Gr iuxta codicem Vaticanum; Gr Lag = Gr iuxta recensionem Lagarde.      
2Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda; et interrogavi eos de Iudaeis, qui salvati erant et supererant de captivitate, et de Ierusalem.
3Et dixerunt mihi: «Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne».


4Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus multis; ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli.
5Et dixi: «Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua;
6fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus,
7delinquentes deliquimus contra te et non custodivimus praecepta et mandata et iudicia, quae praecepisti Moysi famulo tuo.


8Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos;
9si autem revertamini ad me et custodiatis praecepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extrema caeli, inde congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi”.
10Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida.

11Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc». Ego enim eram pincerna regis.

Note al testo

Explicatio siglorum:
Esd A = Liber Apocryphus Esdrae, ed. A. Rahlfs; Esd Alex = Liber Apocryphus Esdrae, iuxta codicem Alexandrinum; Esd Luc = Liber Apocryphus Esdrae, prout habetur in recensione Luciani; Esd Lag = Liber Apocryphus Esdrae, ed. P. de Lagarde; Gr Vat = Gr iuxta codicem Vaticanum; Gr Lag = Gr iuxta recensionem Lagarde.