Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14

Osee

6
1“Venite, et revertamur ad Dominum,
quia ipse laceravit et sanabit nos,
percussit et curabit nos.

2Vivificabit nos post duos dies,
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu eius.

3Sciamus sequamurque,
ut cognoscamus Dominum.
Quasi diluculum praeparatus est egressus eius,
et veniet quasi imber nobis temporaneus,
quasi imber serotinus irrigans terram”.

4Quid faciam tibi, Ephraim?
Quid faciam tibi, Iuda?
Caritas vestra quasi nubes matutina
et quasi ros mane pertransiens.

Propter hoc dolavi per prophetas,
occidi eos in verbis oris mei,
sed ius meum quasi lux egredietur;
5 Sed ius meum quasi lux – Lege cum Gr, Syr et Targ ûmišpātî kā’ôr; TM «et iudicia tua (ut) lux»

6quia caritatem volo et non sacrificium,
et scientiam Dei plus quam holocausta.

7Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum;
ibi praevaricati sunt in me.

8Galaad civitas operantium iniquitatem
maculata sanguine.

9Et quasi insidiantes virum latrones
caterva sacerdotum;
in via interficiunt pergentes Sichem,
vere scelus operantur.

10In domo Israel vidi horrendum:
ibi fornicationes Ephraim,
contaminatus est Israel.

11Sed et tibi, Iuda, parata est messis,
cum convertero sortem populi mei.

Note al testo

5 Sed ius meum quasi lux – Lege cum Gr, Syr et Targ ûmišpātî kā’ôr; TM «et iudicia tua (ut) lux»