Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

53
1Magistro chori. Secundum «Mahalat». Maskil. David.

Dixit insipiens in corde suo: «Non est Deus».

2Corrupti sunt et abominationes operati sunt;

non est qui faciat bonum.

3Deus de caelo prospexit super filios hominum,

ut videat si est intellegens, aut requirens Deum.
 

4Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt;

non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

5Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem,

qui devorant plebem meam ut cibum panis?
 
Deum non invocaverunt;

6illic trepidaverunt timore, et non erat timor.

Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant,

confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
 

7Quis dabit ex Sion salutare Israel?

Cum converterit Deus captivitatem plebis suae,

exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.