Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31

Proverbiorum

1
1Parabolae Salomonis filii David regis Israel

2ad sciendam sapientiam et disciplinam,

ad intellegenda verba prudentiae;

3ad suscipiendam eruditionem doctrinae,

iustitiam et iudicium et aequitatem,

4ut detur parvulis astutia,

adulescenti scientia et recogitatio.

5Audiat sapiens et addet doctrinam,

et intellegens dispositiones possidebit:

6animadvertet parabolam et allegoriam,

verba sapientium et aenigmata eorum.

7Timor Domini principium scientiae.

Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

8Audi, fili mi, disciplinam patris tui

et ne reicias legem matris tuae,

9quia diadema gratiae sunt capiti tuo,

et torques collo tuo.

10Fili mi, si te lactaverint peccatores,

ne acquiescas eis.

11Si dixerint: «Veni nobiscum, insidiemur sanguini,

abscondamus tendiculas contra insontem frustra;

12deglutiamus eos sicut infernus viventes

et integros quasi descendentes in lacum:

13omnem pretiosam substantiam reperiemus,

implebimus domos nostras spoliis;

14sortem mitte nobiscum,

marsupium unum sit omnium nostrum»;

15fili mi, ne ambules cum eis,

prohibe pedem tuum a semitis eorum.

16Pedes enim illorum ad malum currunt

et festinant, ut effundant sanguinem.

17Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum.

18Ipsique contra sanguinem suum insidiantur

et moliuntur fraudes contra animas suas.

19Sic semitae omnis ad rapinam intenti:

animam ipsius possidentis rapiunt.

20Sapientia foris praedicat,

in plateis dat vocem suam,

21in capite viarum frequentium clamitat,

in foribus portarum urbis profert verba sua:

22«Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,

et derisores sibi derisionem cupient,

et imprudentes odibunt scientiam?

23Convertimini ad correptionem meam;

en proferam vobis spiritum meum

et ostendam vobis verba mea.

24Quia vocavi, et renuistis,

extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret;

25despexistis omne consilium meum

et increpationes meas neglexistis.

26Ego quoque in interitu vestro ridebo

et subsannabo, cum terror vobis advenerit,

27cum irruerit ut procella terror,

et interitus quasi tempestas ingruerit,

quando venerit super vos tribulatio et angustia».

28Tunc invocabunt me, et non exaudiam,

instanter quaerent me et non invenient me,

29eo quod exosam habuerint disciplinam

et timorem Domini non elegerint

30nec acquieverint consilio meo

et despexerint universam correptionem meam.

31Comedent igitur fructus viae suae

suisque consiliis saturabuntur.

32Aversio parvulorum interficiet eos,

et securitas stultorum perdet illos.

33Qui autem me audierit, absque terrore requiescet

et tranquillus erit timore malorum sublato.