Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5

Lamentationes

5
1Recordare, Domine, quid acciderit nobis;
intuere et respice opprobrium nostrum.

2Hereditas nostra versa est ad alienos,
domus nostrae ad extraneos.

Pupilli facti sumus absque patre,
matres nostrae quasi viduae.
3 Absque – Lege cum ketib. Syr, Gr et Vg ’ên; qere praemittit «et»

4Aquam nostram pecunia bibimus,
ligna nostra pretio comparamus.

Iugum in cervicibus nostris minamur;
lassis non datur requies.
5 Iugum – Insere cum Sym et Vg ōl

6Aegyptiis dedimus manum et Assyriis,
ut saturaremur pane.

7Patres nostri peccaverunt et non sunt,
et nos iniquitates eorum portamus.

8Servi dominantur nostri;
non est qui redimat de manu eorum.

9Vitae nostrae periculo afferimus panem nobis
a facie gladii in deserto.

Pellis nostra quasi clibanus exusta est
propter aestum famis.
10 Exusta est  – Lege cum Gr, VL et Vg nikmār; TM «exustae sunt»

11Mulieres in Sion humiliaverunt
et virgines in civitatibus Iudae.

12Principes manu eorum suspensi sunt;
facies senum honorem non habuerunt.

13Adulescentes molam portaverunt, et pueri sub lignis corruerunt.

14Senes deficiunt de portis,
iuvenes de choro psallentium.

15Defecit gaudium cordis nostri;
versus est in luctum chorus noster.

16Cecidit corona capitis nostri;
vae nobis, quia peccavimus!

17Propterea maestum factum est cor nostrum,
ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18propter montem Sion, quia desolatus est:
vulpes ambulant in eo.

Tu autem, Domine, in aeternum permanebis,
solium tuum in generationem et generationem.
19 Tu autem – Lege cum Syr, Gr, VL et Vg we’attāh; TM «tu»

20Quare in perpetuum oblivisceris nostri,
derelinques nos in longitudinem dierum?

21Converte nos, Domine, ad te, et convertemur;
innova dies nostros sicut a principio.

22Ergone proiciens reppulisti nos,
iratus es contra nos vehementer?

Note al testo

3 Absque – Lege cum ketib. Syr, Gr et Vg ’ên; qere praemittit «et»
5 Iugum – Insere cum Sym et Vg ōl
10 Exusta est  – Lege cum Gr, VL et Vg nikmār; TM «exustae sunt»
19 Tu autem – Lege cum Syr, Gr, VL et Vg we’attāh; TM «tu»